Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Gemii Othomani fata; qui ab equitibus Rhodiis captus et in Galliam missus. Quum Mechmethes Otomanus Secundus, cognomento Magnus, qui de Graecis Constantinopolim coepit, plures liberos ex sese genuisset, duos tantummodo uirilis sexus, Bazethem et Gemium, sibi superstites reliquit. Bazethi Amisiam [1] urbem cum magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur. Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris obitu certiorem facit, hortaturque, ut quam celerrime Constantinopolim aduolet, atque aduentum fratris praeuertat. Verum cum literę ab Achmetho Cossicio, Bazethis genero, qui per id tempus Mysiae in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo iter haberet, fingit se quoque eodem properare, atque parum cautum obtruncat. Quo facto et Gemio mora iniecta est sedem paternam inuadendi, et Bazethi spatium datum Constantinopolim, ante quam frater quicquam noui consilii 133 caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta
magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large
donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit,
ingressus erat, Insula haec Liciae adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam
sacerdotes, qui et In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii 134 decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis quadraginta millia nummum aureorum, arbitrantes eo consilio et regem Turcarum sibi ualde obnoxium futurum, et apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in libera custodia teneri iusserunt.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.