Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Veneno tandem, post varia fortunae ludibria, sublatus est.

Ea tempestate Matthias Chugniades Coruinus, quocum Turcae, utpote finitimi, bellum continenter gerebant, Hungaris imperitabat. Is sperans, si Gemium in potestate haberet, non solum facile consecuturum, uti Bazethes intra fines suos sese contineret, atque inualidior uiribus fieret certo enim sciebat Gemium a popularibus studio, ut fit, nouarum rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus propter scelera nostra a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent.

Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum.

Mortuo 135 Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim decantabantur:

-- 116 --


Vendit Alexander claues, altaria, Christum:
Emerat ista prius, uendere iure potest.

Vnde omnibus persuasum est ipsum pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit [1] Christianos aperte oppugnandi, atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.