Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur.

Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys Marconius, qui et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam tempus aduenisse, quo Bazethes facile ad bellum impelli posset, ad eum accedit, atque data facultate dicendi ita dixit: [1]

Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam expeditionem 136 suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere, atque eos tantummodo bello persequi, qui te iniuria ultro affecerunt. Nunc autem prouocatus a Polonis, gente deside omniumque ignauissima, permitte, uti per me illi intelligant, quibus uiris tuum munitum sit imperium, et quam temere quiescentem lacesserint leonem. Certum est enim mihi, si me iusto exercitui praefeceris Poloniamque prouinciam mihi destinaueris, eam gentem tantis cladibus afficere, uti de caetero non modo non minentur Turcis, qui ductu et auspiciis Othomanorum bonam Asiae atque Europae partem subegerunt, uerum nomen quoque eorum perhorrescant. Nam si per te licuerit, quicquid agri inter Tyram et Carpatum montem ad regem Polonum pertinet, populabundus peragrabo, Rhoxaniisque mancipiis omnes regiones, quae tibi parent, explebo, terrasque regni tui, qua hae cultoribus uacuae sunt, captiuorum multitudine frequentissimas reddam.

Nec putes quicquam periculi ab illis gentibus nobis impendere posse. Luxu omnia ibi fluere audio, [1] Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum

-- 117 --

annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat. [2] Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus.

Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo 137 sese coniungunt. His ducibus ad Tyram amnem, qui Dacos et Thataros disterminat, accessit. His in locis aliquot dies moratus, dum et exercitum ex itinere defatigatum reficeret, et Thatari, qui nunc terras mari adiacentes inter Tyram et Tanaim incolunt, in partem praedae uocati sese Turcis aggregarent ― nam et ipsi Turcaico ritu Christianorum regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime student ― cum hoc agmine Balis Tyram dextrorsum, Scythicos montes a laeua habens, qua minime regio est uicis frequens in septentrionem incessit, quindecim dierum iter absque ullo maleficio emensus, ne per tumultum praeda e manibus prius elaberetur quam regio, quae euastanda erat, hostilem sentiret incursionem. Atque ita in Rhoxanorum agro uicis admodum frequenti, non procul a radicibus montium, qui Polonos a Rhoxanis seiungunt, consedit, castris in quodam tumulo paulo aeditiore communitis, exploratisque omnibus circa locis, ne quae forte essent insidiae, nec non praesidiis dispositis, qua uenturum hostem suspicio erat (allaturum enim opem suis Alberthum omnes credebant), copias praedatum emisit. [1]

Igitur hinc Thatari, inde Turcae atque Moldouii conscensis equis, quos ad id temporis manu duxerant, quo his inter excurrendum recentioribus uterentur, Rhoxanos uicatim sine ullis fere urbibus habitantes ueluti indagine undique circumuentos adoriuntur. Et est regio incursionibus propter patentes campos admodum opportuna. At illi inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed ueluti pecora in manus hostium una cum omnibus fortunis inciderunt.

Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus

-- 118 --

principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, 138 qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere una cum tribus millibus captiuorum.

Postea quam aliquot dies populando assumpti praedones suas quisque sedes cum praeda, quae cuique obtigerat, repetiuere, nullo non ante libidinis ac crudelitatis genere in Rhoxanos aedito. [1] Nam ne quid postremo calamitatis infelicissimę deesset genti, omnes qui aut ualetudine, aut senio itineris laborem pati nequibant, interfecti sunt, hoste barbaro, ac omnium immanissimo, beneficii loco saeuissimam inferente [2] mortem, quam sane miseriarum finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem abducere non poterant.

Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum attributurus, seligit, pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent.

Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. [1]

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.