Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit.

Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii.

Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi

-- 158 --

cum hoste dimicaturum: quia si quid aduersi cecidisset, minore hominum consternatione id futurum esset, quam si in oculis Mediolanensis ciuitatis profligatus fuisset, quo quidem casu urbs ipsa praemium uictori cessura uidebatur, unde ipse ex rerum euentu consilium capturus Mediolani substitit.

187

Itaque simul ac suos in fugam compulsos audiuit (nam ne conspectum quidem hostium Sforciadae sustinuerant) [1] thesauro omni, quem per acerbissimas exactiones spatio multorum annorum coaceruauerat, [2] quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret.

Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam auxilia submitterent.

Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.