Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Turcae Albanesios ad Naupliam sternunt; Venetorum classem explorant, hinc Italicam expeditionem machinantur.

Profecto in hyberna, ut dictum est, Bazethe, Turcae, qui partim in Peloponeso, partim circa maritima Illyrici loca limiti hostium praepositi erant, ne hyemem sine ullo praelio segnem omnino transigerent, crebro cum hostibus leuia conserebant certamina. [1] Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam 188 scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis hominibus imperium auersantibus confluxerant,

-- 159 --

agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam tolerantes in regiones Turcaicae ditionis frequentes faciebant incursiones. [2]

Turcae igitur eorum populationibus saepius uexati tandem ineunt consilium dolo Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto equestri exercitu, qui et uiribus et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula incolumes in urbem elapsi sunt.

Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere conati, deinde ubi celeritate Christianae nauis iam uinci coeperunt, omisso remigio arma expediunt, plane aut pugnando periculum euasuri, aut cruentam hosti praebituri uictoriam. Veneti, arbitrantes Turcas desperata fuga uiuos deditione in hostium uenturos potestatem, ne in concursu biremem rostro discuterent, latus suae triremis cum latere Turcaicae nauis iniecta manu ferrea coniungunt, nondum uelis per securitatem subductis, quum alioqui classici praelium nauale inituri antemnas soleant dimittere, modo sint nauticae rei periti, [1] nec de fuga cogitent. Turcae ubi uident se ab hostibus religatos, fugamque praereptam esse, pars eorum tela 189 in hostes adigere coepit, atque ne saltu ad se irrumperent arcere, pars salute desperata circumspicere qua in hostilem transilirent nauim, ibique pugnando inter hostium corpora ab se occisa caderent.

Tandem quinque ex Turcis, animaduertentes Christianos segnius prae timore, quem hostium insperata incusserat audacia, decertare, in Venetam transiliunt triremem, funesque, quibus antemnae malo adnectuntur, abscindunt; uela una cum antemnis neccessario collapsa hostium capitibus incidunt, oculosque ac manus eorum obtegunt, simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant, abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque [1] omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem

-- 160 --

nulla ex parte imminutam cum nouo imperatore Malchione Treuisano (Antonio enim Crimano, ignauia notato, abrogatum erat imperium) partim in Corcyra, partim circa Echinades insulas esse, Christianosque parare irruptionem in Rhion eo consilio, ut hostilem, si possent, incenderent classem.

Qua re accepta Bazethes et supplementum militum eo confestim misit, et de ignominia Crimani ualde gauisus est, Venetorum simul imprudentiam, simul intestina odia ac simultates ex eo colligens. Censebat enim ducem exercitus non nisi ob infidelitatis ac proditionis crimen plectendum esse; caetera ducum errata non tam ipsis obicienda quam eorum suffragatoribus, qui quidem summum imperium per stultitiam ad minus idoneum detulissent. Caeterum ne ipse quoque de maritima expeditione aliquid remisisse uideretur, in pluribus imperii sui locis naueis fabricandas, ueteresque reficiendas constituit. Itaque ad eas naueis, quas superiore anno aedificauerat, circiter sexaginta nouas addidit. Quas sane partim in sinu Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si forte subacto Neapolitano regno uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis 190 opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto.

Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, [1] perinde ac foeminas spernat. Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, [2] illatorum uulnerum foeditate suam hostiumque uirtutem metiens, quippe non praelium, sed puerorum iocum existimat, in quo abscissis manibus pedibusque, aut tota ceruice desecta, corpora minime detruncantur.

-- 161 --

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.