Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Christiani duas naues a classe auulsas fortiter tuentur; Turcae Venetorum classi illudunt; quattuor triremes Turcaicae a duodecim Venetis opprimuntur.

Igitur ex his aliae Venetam triremem inuaserunt, pars alia, [1] numero nauium ac hominum multo maior, Gallicam nauim adorta est. Magna utrinque strages tormentis ac missilibus iam aedita erat, quum quidam Turcarum ― etenim hostibus admoti rem lanceis ac gladiis comminus gerebant ― in Venetam transiliunt nauim. Quod ubi nauis gubernator animaduertit, qui quidem Illyricis parentibus Venetiis ortus erat, haudquaquam animum demisit. Itaque praefecti magis quam gubernatoris munus obiens (praefectus enim genere Venetus ordineque patritius, atque ideo belli prorsus insuetus metu imminentis periculi in inferiorem partem nauis sese abdiderat) cohortatur suos, ut praesenti animo pugnarent, atque hostes temere insilientes repellerent, cogerentque praecipites ruere in undas, [2] nec formidarent periti rei nauticae imperitissimos.

Haud irrita cohortatio fuit: Christiani enim totam in uirtutem spem reponentes negotio non defuerunt . [1] Itaque magna ui in hostem conuersi Turcas, qui in Venetam nauim transgressi erant, partim obtruncant, partim exturbant, non sine manifesta Dei ope. Nam quum acerrimam treis fere horas Veneta triremis oppugnationem sustinuisset, subito uentus e terra coortus [2] eam in altum abripuit, cum suisque coniunxit. Eodem quoque uento Gallica nauis usa sese ad suos recepit, octo longis hostium nauibus tormentorum ictibus demersis, suorum uero paucis uulneratis, paucioribus interfectis. Galli enim, ut fere et caeteri Oceani accolae, in nauali bello mira utuntur disciplina, adeoque operibus ac tormentis instruunt naues, ut pene nulla ui expugnari queant. Etenim praelium turritis maxime nauibus inituri quicquid aperti inter proram et puppim est, id totum opere in formam carinae structo atque testudineato obtegunt, quod quidem ex ualidis asseribus unius pedis interuallo inter se uinctis, pluteis superiniectis ad militaris uineae modum construitur, relicta superne inter extrema asserum cacumina trasenna, per quam nautae propugnatoresque a puppi in proram, quum opus est, percurrant, quo quidem opere et nauis hosti prorsus inuia efficitur, quandoquidem 172 ex utroque eius latere nihil aperti [3] patet, et propugnatores a missilibus tuti redduntur.

Postridie eius diei Turcae missis quatuor tantumodo triremibus ― adeo Venetos iam coeperant contemnere ― quae de proximo hostibus ignauiam obiciendo illuderent, atque ad parem nauium numero pugnam eos prouocarent, e Cyllenio promontorio soluunt, in

-- 146 --

Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator, conspicatus quatuor hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas Venetorum acerrime inuehuntur naueis. Christiani quoque e diuerso suas triremes in hostem tam temere irruentem concitant remis. Itaque ui magna telorum eminus utrinque coniecta confligunt. Caeterum Turcae, quum tres eorum triremes ex concursu grauiter laborarent iamque collabefierent, [1] his relictis in integram transgrediuntur nauim, receptique celeriter in interiorem nauis partem, cum ne multitudine pugnam confunderent, tum ut essent, qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt, ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.