Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Albanesiorum origo, lingua et sedes exponuntur; Turcae horrenda fame uexantur.

Haec natio ualde bellicosa est, a Scodra et Olchinio, Dalmatiae oppidis, in orientem porrecta Macedoniae, Epiri et Graecie montana incolit, lingua neque Greca neque Illyrica utitur, quamuis ex utroque sermone quaedam accepta, additis etiam plaerisque Italicis uocibus, inter loquendum immisceat. Vnde, quum satis constet Macedonas patrio quodam, seorsum a Graeco et Illyrico sermone usos, teste Alexandro Magno apud Curtium, suspicor ipsos Albanesios antiquos esse Macedonas, a Bulgaris, Sarmatiae Asiaticae gente, e mediterraneis regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico Macedoniae quoque mediterranea subegisse; inde Albanesios relictis campestribus Macedoniae locis, montana totius fere Graeciae necessario insedisse.

-- 148 --

Nempe facilius adducor, ut credam [1] hanc gentem Macedonas potius esse quam Albanos, qui in Asia ultra Cyrum amnem sedes habent, atque ad Caspim pertingunt mare, propterea quod Albanos ex Asia in Europam aliquando uenisse neque Graecis, neque Illyricis, neque Latinis monimentis, quod sciam, traditum est, et satis constat Albanum haud obscuram Macedoniae urbem supra Dyrrachium, non procul a montibus, qui Dalmatas ac Dardanos a Macedonibus dirimunt, sitam fuisse, oramque Macedoniae a Lysso ad Ceraunios montes, quae Ionio mari abluitur, praesertim regiones Albano urbi appositas, quas Dyssarethae Bellionesque aliquando tenuerunt, Albaniam Illyricis nunc quoque appellari. His accedit, quod ipsi Albanesii praedicant Albanum urbem aeque ac Dyrrachium Latinam esse coloniam, a Slauenis, ut quidam opinantur, ut alii a Bulgaris dirutam.

Caeterum Turcae sub hyemis initium domum cum praeda reuertentes, praeterquam quod difficili admodum fluuiorum transitu uexati sunt, qui iam, ut saepe fit, Vergiliarum occasu [1] imbribus ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti. [2] Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum 175 et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto [3] tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos pesti a graui seruitute et sanguinarii praedonis manibus morbus, quasi beneficii loco forte datus, eriperet.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.