Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per
Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas cognomine, [1]
ac Phocidem
caeterasque Graeciae regiones Isthmo appositas iter agens Peloponnesum ingressus est.
Atque quo suspitionem ab oppugnanda Methone auerteret, hostemque securiorem redderet ― Turcae enim in hoste nihil contemnunt ― leuorsum aliquot stadiis Argiuum uersus agrum flectens rumorem de industria uulgat se Naupliam iturum oppugnatum, quam
quidem urbem inter Argiuum et Troezenium agrum esse, situque loci ac operibus munitissimam atque iccirco oppugnanti haud promptam supra docuimus.

|