Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Albanesii igitur talem ducem nacti tandem non dubitant Turcis hostes propalam fieri,
finesque eorum ultro 211 incursare. Qua quidem re motus Pheris Eunuchus, Scodrensis
prouinciae praefectus, ad sexigentos [1]
equites, ut hostium conatibus obuiam iret, celeriter
contrahit, quos inter multi etiam Graeci ritus Christiani Turcaicae ditionis fuere, Pheridem
secuti haud quidem uoluntate, sed imperio, ut mox in concursu satis patuit, coacti. Hac
manu bifariam diuisa Pheris in agrum Lyssanum contendit: cum altera enim equitum parte
cis amnem ipse incessit, alteram Drinonem [2]
traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi iussit, ignarus in quam fluminis regionem Albanesii cum Lyssanis tunc essent praedatum egressuri. Itaque Turcae non procul ab oppido occulti, ut ipsi arbitrabantur, in
utraque fluminis ripa densis arboribus obsita consederunt, eo consilio ut Christianos aut
oppido ex consuetudine praedatum egressos inuaderent, aut his absentibus amnem uado
transirent insulamque, in qua oppidum exędificatum demonstrauimus, uacuam defensoribus una cum oppido occuparent. Oppidani a Christianis, quos cum Turcis hanc in
expeditionem profectos diximus, per occultos nuntios edocti quemadmodum Turcarum
copiae essent diuisae, quidue insuper hosteis molirentur ― nempe sicut eadem religio
hominum animos ualde coniungit, ita plaerisque mortalibus, qui inter se sacris differunt,
perinde ac inter diuersi generis bruta animalia mutuum solet esse odium ― totas uires suas
aduersus eam hostilis exercitus partem conuertunt, a qua ducem abesse cognouerant.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|