Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous section

Next section

VIIII.

Dauid Miphibosetum Ionathę filium bonis paternis donat, et mensę suę participem facit et Sibam seruum cum filiis terram eius colere iubet. Miphiboseth os confusum, os uerecundum interpretatur. Qui de malo erubescit, haud facile ad peccata prolabitur; et quoniam talis erubescentia de dono Spiritus Sancti uenit, ideo Miphiboseth est filius Ionathę, qui columbę donum interpretatur. Siba agros eius [note] cum filiis colere iubetur. Siba interpretatur conuersio. Conuersionis filii sunt sensus nostri. Quum ad Deum conuertimur, de peccato uerecundamur, et sensus a turpi uoluptate auersos ad excolendum animę agrum compellimus, et ubi abundabat peccatum, superabundat gratia; atque ita mensę Christi efficimur participes, corpori et sanguini eius communicantes.

Annon Ammonitarum rex male accipit Dauidis legatos. Ioab aduersus eum missus percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab Adadozero [note] missos, et Sobabum principem militię interemit. Christus Dauid noster misit legatos suos apostolos ad gentiles conuertendos; sed Annon, qui interpretatur gratificationi murmurans, Ammonitis autem imperans, qui interpretantur comprimentes me murmurare infideles coeperunt, et eos persequi et per milites suos comprimere. Sed Ioab, qui interpretatur inimicus, hoc est diabolus, percussit Syros, id est superbos. Syria enim in superbiam uertitur. Quia persecutores aduersum Christianos potestati diaboli traditi erant. Hos et Dauid noster damnat; ideo et ipse cęcidisse Syros refertur, qui ab Adadozero missi erant, id est a separatore, qui a Christo separat. Hi sunt uel heretici uel demones uel idolatrę persecutores. Sobabum [note] Adadozeri ducem interimit. Damnat enim Christus morte ęterna eos, qui suppliciis afficiunt Christianos, nisi et ipsi conuertantur. Soba enim serra secans interpretatur. [ERROR: no link :] sic in MS-to [ERROR: no link :] 145v [ERROR: no link :] Adadozero sic; idem infra; sed in Adadezero em. Marcovich et post eum alii [ERROR: no link :] 146r

Ioab uastat fines Ammonitarum et obsidet Rabbam. Quia diabolus humani generis inimicus, genti infideli dominatur et idem obsidet Rabbam. Rabba interpretatur iudicium. Nam et illos diabolus infestat, qui iudicio in bonis malisque discernendis utuntur, dum nititur mentem eorum peruertere.

Dauid cum Bersaba Vrię adulterium committit et ipsum Vriam occidi facit. Penituit [note] illum, et Deus mortis ęternę poenam in poenam pręsentium aduersitatum commutauit. Viduam Bersaben Dauid duxit uxorem. Absit ut Dauidem peccantem Christi personam gessisse dicamus, qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius. [note] Citra peccatum tamen fortasse non inepte intelligere possumus Bersaben Sanctam scripturam esse. Bersabe enim interpretata est fons septimus, fons iuramenti, puteus satians, puteus saturitatis. In ea est fons septimus, id est fons quietis et fons iuramenti, id est pactum ęternę salutis pręcepta eius moralia seruantibus; puteus satians et puteus saturitatis, de quo satiantur qui fide plena ad eum accedunt. Quę enim alia scriptura [note] id efficere potest ut satiet, nisi ista in qua est ęternę beatitatis promissio? Scriptura ista Vrię erat uxor. Vrias interpretatur lux mea Dei, siue lumen meum Domini, uel Dominus ignis meus, aut Dominus incendium meum. Sola est enim quę mentem credentis illuminat, sola quę ipsam charitatis igne accendit. Illuminatorum igitur et charitate ardentium uxor est Bersabe. Hanc adamauit Christus dicens: Scrutamini Scripturas, ipsę enim sunt quę testimonium perhibent de me. [note]

Huius primogenitus filius mortuus est, secundus regnauit. Primi Iudei incredulitate perierunt, secundi gentiles in fide Christi dominantur.

Amisit ipsa primum uirum Iudeos, et secundo iuncta est Christo, qui non uenit soluere Legem, sed adimplere. Seponamus interim crimen adulterii et homicidii a Dauide nostro, et inueniemus: quia Bersabe adultera erat sub Iudeis, ipsam non recte obseruantibus, postea, Vria mortuo, id est Dei luce in Iudeis extincta, iuncta est Christo Domino, et per eum genuit filios, qui in illa Christum prophetatum fide receperunt.

Aduersa patitur Dauid: et Christus a iuuentute sua in laboribus fuit.

Ex hac genitus est Salomon pacificus, quia ipsa nasciturum prędixit saluatorem. [ERROR: no link :] sic in MS-to [ERROR: no link :] qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius I Pt 2,22 (Is 53,9; II Cor 5,21!; I Io 3,9) [ERROR: no link :] 146v [ERROR: no link :] scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me Io 5,39

Ioab expugnaturus [note] Rabbam uocat Dauidem, illi cędens uictorię gloriam. Diabolus quippe tentare potest conuersos, qui dicuntur Rabba, uincere non potest, nisi ipsi consenserint, ut uincantur. Christus autem tunc conuersos superat, quum ipsi non sinunt superari se a diabolo.

Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit. In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra secantur et carpentis conteruntur, quum per supplicia ad martyrii gloriam perueniunt. Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis ęternę coronam.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.