Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous section

Next section

X.

Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamaram, Absalonis sororem, et rex ex eo tristatur. Ammon interpretatur filius populi mei. Hic mihi uidetur personam habere apostolorum, qui filii erant Hebreorum. Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis sororem, id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi conuenit, quę adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum, Iudei eos persequi coeperunt. Horum Iudeorum personam Absaloni tribuendam censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus pater [note] per prophetam queritur dicens: Filios enutriui et exaltaui et ipsi spreuerunt me. [note] Displicuit Christo suscitata seditio aduersus apostolos, et ait: Si me quęritis, sinite hos abire. [note]

Absalon id est pharisei fugiunt in Gessur; quę interpretatur applicans lumen. Hęc est Lex, quę rite intelligentibus applicat lumen ueritatis, non intelligentibus tenebras erroris. Tunc ergo Iudei fugerunt in Gessur, quum nihil spiritaliter intelligentes clamabant: Legem habemus, et secundum legem nostram debet mori. [note]

Ioab, qui dicitur inimicus, blanditur Absaloni, id est Iudeos per blandimenta decipit et eos per mulierem Thecuitem cum Christo reconciliare nititur: per somnia terrens uxorem Pilati, ita ut illa suaderet marito dimittere Christum. Thecua tuba interpretatur. Pilati itaque coniux tuba erat, quam inflabat Ioab inimicus, ut passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret. Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt dimitti Christum, sed cruci figi. [ERROR: no link :] 147r [ERROR: no link :] 147v [ERROR: no link :] cf. filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Is 1,2 [ERROR: no link :] cf. si ergo me quaeritis sinite hos abire Io 18,8 [ERROR: no link :] nos legem habemus et secundum legem debet mori Io 19,7

Absalon deinde regnum auferre nititur Dauidi patri. Quia Iudei de Christo dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos,51 et: Qui se regem facit, contradicit Cęsari. [note] Absalon abutitur concubinis patris, hoc est Iudei peruertunt sensum Veteris scripturę, litteram quę [note] occidit sequentes, non spiritum qui uiuificat. [note] Fugit Dauid Absalonem; et Christus Iudeos fugiens per medium illorum ibat, quia nondum uenerat hora eius. [note]

Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.

Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.

Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem, ut ignoscat eis.

Et quoniam Christi mysteria diuino succedebant consilio, ideo Absalon secutus dicitur consilium Chusi, qui interpretatur arcanum siue profunditas. Iudicia enim Dei abyssus multa. [note]

Achitophel uero, quia Chusi consilium suo pręlatum uidit, suspendio sibi uitam eripuit. Hic est Iudas, qui tradens sanguinem iustum, quum se peccasse animaduerteret et coapostolos suos sibi pręponendos sciret, de uenia desperans, suspendit se et crepuit medius. [note] Porro Achitophel non solum facto Iudam figurabat, sed etiam nomine. Interpretatur enim frater meus ruens. Nam qui apostolus Christi erat, proditor factus est Christi et corruit in infernum.

Cęterum, quum fugeret Absalonem, Dauid cliuum oliuarum flens ascendisse dicitur; et Christus fleuit [note] super Hierusalem uidens futurum eius excidium.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.