Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous section

Next section

I.

Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul inobedientię in Deum, et Dauid succedit in regno; quia Iudeis Euangelio non credentibus, quos utriusque Scripturę redarguit autoritas, Christus incipit regnare cum tribu Iuda, id est cum his qui ipsum confitentur Dei Filium mundique Dominum ac Saluatorem.

Samuel autem qui interpretatur audiens Deum in frusta concidit [note] Agag regem Amalechitarum. Apostoli Christo audientes impugnant gentilium sacrificia simulachrorumque cultum gladio lacerant ueritatis. Agag enim festiua solemnitas dicitur, Amalech gens bruta ac fatua interpretatur. Dauid uirum manu fortem sonat et uultu desiderabilem. Hic est Christus qui ligauit fortem ipse fortior, et idem desyderatus cunctis gentibus a populo fideli suscipitur, atque a Iudeis regnum transfertur; dicente propheta: Quum uenerit sanctus sanctorum, cessabit unctio uestra. [note] Translatum est regnum de tribu Beniamin ad tribum Iuda id est de filiis amaritudinis ad filios confitentes Christum regem et glorificantes. Vtrumque enim significat Iuda. [ERROR: no link :] 137r [ERROR: no link :] I Cor 10,11 [ERROR: no link :] 137v [ERROR: no link :] Verba Daniheli prophetae ascribuntur (cf. Dan 9.24--26), leguntur autem apud pseudo-Augustinum (PL 42.1124ff.), in medio aevo apud Ptolomaeum Lucensem (Bartolomeo Fiadoni, 1240--1327) in Continuatione S. Thomae De regno, Johannem Duns Scotum (1266--1308) in Ordinationis Prologi parte secunda, De sufficientia sacrae Scripturae Quaestione unica: Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura. Sententia postea usi sunt e. g. William Langland in The Vision of Piers Plowman (1370), et Martin Luther Brief D. Martin Luthers wider die Sabbather an einen guten Freund (1538).

Saul agitatur spiritu immundo, et Dauide cytharam pulsante refocillatur; hoc est Iudei in immunditia infidelitatis uersantes desipiunt, quidam tamen Christum audiendo conuertuntur.

Iam primum Dauid fit armiger Saulis; quia Christus primum docuit Iudeos, et crucem quę eius arma sunt, inter illos portauit, ut Ioannes testatur. [note]

Goliam inter idolatras Palestinos fortissimum interemit. Christus diabolum qui gentibus dominabatur, Euangelii uulgatione contriuit.

Palestini Dauidem fugiunt, ut in illum rursum armentur. Gentiles [note] ecclesię Christianę persecutionem parant nolentes recipere Christum. Palestini quippe oris confusiones interpretantur. Quid autem gentilium errore confusius deos innumeros colentium? Interpretantur etiam ora maleatorum, quia martyres Christi persecutionum maleis tundere aggressi sunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.