Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Previous section

Next section

II.

Dauid cum Ionatha Saulis filio init amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis inuidia saluatur. Ionathas columbę donum interpretatur, quod Spiritus Sancti donum est. Spiritus autem Sancti dono Iudeis Lex data est, ideo Ionathas Saulis est filius; cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quę in illa continentur sub uelamine figurarum. Hinc nos ipsorum Iudeorum proprię Scripturę non credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis litterę uitamus, et spiritui qui uiuificat adhęremus. [note] Ob hoc Ionathas, id est Spiritus Sancti [note] donum nostrę fidei fauet, et eorum reprobat perfidiam.

Saul tamen Dauidem pręficit militibus. Et Iudei initio patiuntur ut plebem doceat Christus et magister eorum sit.

Quum autem Saul uidisset pręferri sibi Dauidem laude uirtutis, odio eum habuit, et uitę illius insidiari coepit. Sic Iudeorum principes quum cernerent plebem abire post Christum, et miracula [note] eius prędicare,10 inuidentes quęsierunt eum interficere. [ERROR: no link :] cf. Io 10 [ERROR: no link :] 138r [ERROR: no link :] cf. littera enim occidit Spiritus autem vivificat II Cor 3,6 [ERROR: no link :] sancti corr. ex sancto MS [ERROR: no link :] 138v [ERROR: no link :] praeditare MS

Sępenumero cum Dauide in gratiam se redire simulat Saul, et Iudei Christum tentantes blandius interrogant, non ut discant, sed ut accusent.

Saul despondit Dauidi filiam Michol pro prępuciis Palestinorum. Michol interpretatur aqua ex omnibus, quę est aqua baptismi inter omnes optabilior, qua a maledicto primorum parentum liberamur. Hęc aqua sponsa est Christi; quia nisi Christo plena fide adhęserimus, baptisma nihil nobis proderit. Saulis autem filia dicitur, quia a Iudeis coepit baptizante eos Ioanne et postea discipulis Christi, qui et ipsi Iudei erant.

Dauid pro sponsa Michol numerat Palestinorum prępucia; quia Christus incircumcisos conuersos baptismo purificat.

Saulem fugit; fugit Christus Iudeorum persecutionem, donec ueniat hora eius regnandi in cruce.

Qui quęrebant Dauidem a Michola delusi re infecta reuertuntur ad Saulem. In discipulos Christi baptismi gratiam prędicantes Iudeorum furit dementia, sed qui in flagellis pro Christo susceptis gaudebant, cogi nequeunt, ut ipsum negent, et illi spe sua decepti ad infidelitatem suam redeunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.