XXII
Post eum regnavit Radaslavus, qui patris sui vestigia secutus, omni bonitate
fuit ornatus. Praeterea genuit filium, quem Ciaslavum vocavit, qui iuvenis
effectus, coepit esse inobediens patri suo. Eo tempore banus Croatiae Albae cum
suis omnibus rebellaverunt regi. Tunc rex Radaslavus congregans exercitum partem
exercitus dedit filio suo Ciaslavo, partemque secum tulit. Post haec abeuntes
circumdederunt rebelles hic inde, et comprehenderunt illos, ac depraedaverunt,
sed quotquot rex comprehendit liberos abire permisit; quos vero filius Ciaslavus
comprehendit, militibus in servitutem tradidit, quam ob causam indignati sunt
milites, qui cum rege erant, et 137 relicto eo
abiuerunt post Ciaslavum filium eius. Tunc Ciaslavus elevatus in superbiam
expulit patrem suum de regno, et consilio militum coepit persequi eum. Rex
denique fugiens venit in locum, qui dicitur Lasta; cernens itaque non posse se
evadere manus filii sui, cum aliquantis qui eum diligebant, venit prope haec ad
litus maris. Post haec, quia Ciaslavus cum suis iam prope erat, tempore
percussi, cum equitibus, ut stabant natantes pervenerunt, et ascenderunt quamdam
petram, quae non multum longe erat a terra, et sic evasit rex. Non multo post,
voluntate Dei transibat navis, quae de Apulia erat. Tunc rex et qui cum eo
erant, coeperunt clamare, et vocare nautas, et nautae navigantes venerunt, ut
viderent, quid nam esset. Ut autem cognoverunt causam cum honore susceperunt
regem, et omnes eius, et duxerunt ad civitatem Sypontinam. Inde perexit Romam ad
limina apostolorum Petri, et Pauli, ab illa autem die petra illa vocata est
Radaslavi camich sive petra. Ciaslavus praeterea maledictus a patre coepit
regnare. Eo tempore erat quidam adolescens nomine Tycomil in partibus Sraga
filius cuiusdam presbyteri de vico Rabici, pascebatque greges ovium cuiusdam
principis, cui nomen Budislavus, et quia Tycomil fortis erat viribus, et
robustus venator, atque valde levis ad currendum, quandocumque princeps exibat
venatum, ducebat eum secum. Quadam vero die dum iret venatum Tycomil, nolens,
sed casu percutiens virga, quam manibus gestabat, unam canem nomine Palusia
interfecit eam, unde nimio terrore perterritus, eo quod princeps eam valde
diligeret, fugam petiit, et venit ad Ciaslavum, a quo statim susceptus est.