Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
XLIV
Interea populi congregantes se constituerunt regem Bladimirum filium
Bladimiri filii regis Michalla. Regnante illo dilexit pacem, et cum omnibus
pacem habuit, congregavitque ad se omnes fratres suos et accepit uxorem
filiam iuppani Rassae, et quievit terra XII annos. Postquam acccepit rex
filiam Belcani dimussus est a iuppano rex Dobroslavus, qui tenebatur in
vinculis, eo quod esset patruus regis Bladimiri, qui dimissus venit ad
nepotem suum, quem ut vidit rex statim comprehendere iussit, et in custodia
ponere, mansitque in custodia usque quo nepos eius Bladimirus regnavit.
Itaque XII anno regni Bladimiri regis Jaquinta consiliata a quibusdam
pessimis hominibus, qui inimici erant iuppani Belcani potionem mortiferam
conficiens in Cattaro, quo manebat, dedit eis. Hii vero venientes in
Scodarim propinquaverunt regi per manus ministrorum eius, qui ab eis
deceptus, tunc cecidit in lectulo. Regina autem Jaquinta sciens, quod
moriturus esset, venit cum filio suo Georgio in Scodarim causa visitandi
regem, quam ut vidit rex, permovit eam a se, et iussit eam foris egredi, qua
egressa, dixit astantibus: Quare sic agit rex? Quid ego mali feci? Si vult
scire dominus rex, patruus Dobroslavus, qui tenetur in vinculis ipse egit,
ut moreretur dominus rex. Hoc autem 166 dixit
volens perdere Dobroslavum, timens ne ipse succederet in rcgnum. Statimque
inde abscendens venit usque ad Garizam mortem regis attendens. Postea misit
occulte hominibus regis promittens eis plurima, ut moriente rege perderent
Dobroslavum, quod et factum est. Nam rex mortuus est, et sepultus est in
monasterio Sanctorum Sergii et Bachi. Hominesque vero regis occasione
accepta consilio Jaquintae acquivere super Dobroslavum regem, et extrahentes
illum de custodia exiecaverunt oculos eius, et testiculos illi amputaverunt,
miseruntque illum in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi, ubi cum monacis
vivens longo tempore, postea mortuus est.
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].
|