Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Previous section

Next section

Encomium Thomae Nigro alias episcopi Scardonensis et Traguriensis in Vigilias magistri Vincentii Priboeuii Pharensis ordinis praedicatorum.
Quantum Hieronymo, tantum tibi Dalmata debet,
Vincenti, Pharii stella serena soli.
Ille decus nostrum, nostrae tu gloria gentis,
Quam merito cunctis gentibus anteferas.
Hic calet innumeras linguas moresque uetustos,
Tu nostri generis gesta uetusta canis.
Ille docet Christi, populi tu dogmata Slaui,
Cuius et ipse fuit stirps et alumnus acer.
Semper utroque igitur tanto se iactet alumno
Dalmaticum pariter Slauonicumque genus.
Plaudat et Illyricum magnum, laetetur et Istrum,
Unde genus Slauis, fons et origo fuit.
Quas tibi, Vincenti, pro tanto munere grates,
Quae tibi pro meritis gens tua dona dabit?
Copia nulla tibi nec flaui cura metalli,
Quo uix in triplici ditior orbe uiget.
Quod superest igitur, uotis et thure Sabaeo
Et lachrymis superum conciliandus amor.
Terra tibi ut tutam, nitidum se praebeat aer,
Aequora sint nullis exagitata notis.
Ut tibi Nestoreos tribuant pia numina fastos,
Dent tibi Cumaeos fata benigna dies.
Plenus ut hac uita uita potiare perhenni
Hic, ubi mors ultra nec dolor ullus erit,
Sed uer perpetuum, sed pleno copia cornu,
Sed Deus et genitus ingenitusque simul.
Ille pater rerum, totum qui condidit orbem,
Spiritus ille sacer trinus et unus idem.
Previous section

Next section


Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.