Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].
53
Frater Vincentius Priboeuius Pharius Dalmata Sacrae Theologiae professor
ordinis praedicatorum Petro Vitaleo patritio Pharensi trierarco, amicorum
optimo salutem plurimam dicit.
Viri plerique laudis praeconio digni, Petre uir amplissime, agere studuerunt, ut monumentum de se aliquod scriptum relinquerent, quo se uixisse testarentur, ne cuncta de eis cum uita mors ineuitabilis Reliquum est, Petre uir benignissime, ut quantulumcunque hoc de Slauorum ortu et euentibus opusculum hilari fronte in domestica archana reponas, non quale, sed ex quanto animi affectu offeratur, ponderando. Tibi enim in primis congruit, utpote patritio Pharensi inter omnes Dalmatas fortunarum amplitudine ac generosa maiorum tuorum gloria claro, quatuor germanorum uita ac moribus et praecipua liberalitate decoratorum societate uallato et, quod maximum est (quia et genus et proauos et quae non fecimus ipsi, uix ea nostra uoco), propria uirtute excellenti, hoc opusculum offerri. Multum enim tua probitate allectus me tibi debere profiteor. Suscipe igitur, te obsecro, perexiguum hoc opus tuoque protectum nomine ad communem minus literatorum utilitatem non
Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.