Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc].
Previous section

Next section

AD SANCTISSIMVM D. N. CLAEMENTEM VII. PONT. MAX. et ad Imperatorem electum inuictissimumque Carolum Aug. Praefatio. Iacobi Boni Racusaei.
Dextera uirtutum domini mihi sancta canenti
Hoc exegit opus, quod nulla incendia, nullas
Horret aquas, ullum nec ab aethere labile tempus,
Aut formidati tonitrus, aut fulminis iras.
Stat quia luce Dei, coeli quia mole tenetur,
Aeternaeque uirent aeterno in uertice laurus.
Non hic arma uirum miramur Apolline ficto,
Infandique graues iras agitamus Achillis,
Aut per inane uagum uento iactamus Vlissem,
Non falso quae multa mouent Helicone poetae,
Ah ualeant hoc sancta Dei qui templa profanant
Pruritu et uacuas uerbis mulcentibus aures.
Non hic horret humus syluestribus obsita dumis,
Non inaratus ager sterili syluescit auena.
Vt sine fruge suo parnasia uertice laurus
Vanescit, lucusque leues effutit in auras.
At magni canimus mirabile nomen Iesu
Quattuor a radiis haud ulli effabile diuum.
Per tris effusum Triadas, et munera septem.
Quo duplex natura coit, personaque triplex,
Quo lux et uita, et coelo uia panditur alto,
Et Deus aeterna nobis mercede paratur.
O cui summa dedit proprium claementia nomen,
Tu mihi sancte pater faueas, qui maximus alta
Sede Dei resides, et Numinis instar haberis,
Bissena aetherio qui limina pandis Olympo,
Qui tua tartareum sub frena Acheronta coerces,
Huc ades, et toti Christi uice praeside mundo,
Et uice pastoris triplices age, tende choraeas.
Tu quoque Romani imperii qui iura gubernas
Carole dexter ades, o rex Auguste Quiritum,
Indue Terpsicorem, septenaque dona, canoram,
Hinc ostende suo terris in lumine Christum 4
Romanas latio moderantem carmine classes
Hinc noua crassantis iam confice monstra Medusae
Pestiferum rescinde caput, ceu Perseus alte
Marte tuo cunctas Herebi superante proc
Ignibus heus alte modo te succinge coruscis
Sordentesque luto piceae Stygis ure Luteros.
Expectatus adest, en regna capessite Pastor,
Alter et terius mundi componat habenas
Romanas latio moderantem carmine classes
Ille tibi, tu illi, sit et unum numen utrique.
Previous section

Next section


Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.