Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc].
Previous section

Next section

AD ELECTVM INVICTISSIMVMQVE Imperatorem Carolum August. Praefatio II. Iacobi Boni Racusaei.
Tu quoque magne ueni, nam te mea tibia Caesar
Inuocat, urbe tuus nam te manet aspice, pastor.
Huic ades, hunc et enim cultu uenerabere sancto,
Huic Aquilis in signa tuis uictricia cedent
Cuncta triumphali quae mox dabis aequora cymbae.
Pastor erit populis, Caesarque erit omnibus unus.
Nam noua purgatis implebit ut horrea granis
Alter ab Aegypto mundi seruator Ioseph
Aduenient ultro gentes, has ille minister
Pane salutifero saturabit, iura subactis
Atque reformatis ille et dabit optima terris,
Aurea succedent hinc saecula, Pastor ouilis.
Vnius unus erit, mundo pax alma, diescet.
Multa serenatis oracula mentibus alto
Sol pandet, noua sol et lumina fundet Olympo.
Vnde propinqua pias inuisent numina terras.
Ille sedens in sede Dei reget omnia, iusta
Frena tenens, et Marte potens, et Numine fortis,
Turpe nefas omneis abolebitur omne per oras.
Interea Caesar tantos in frena tumultus
Coge tua, et terrae discordia comprime regna.
6
Previous section

Next section


Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.