IX. Qualiter Salonitani per diuersa sunt loca dispersi
1Interea Salonitani in insulis commorantes magno afficiebantur tedio propter terre sterilitatem et propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant. Solum teatri edificium, quod in occidentali parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et inopes remanserant, de reedificanda ciuitate deliberare non presumebant.
2Unde factum est, ut aliqui ex ipsis exeuntes de insulis per diuersas partes Dalmatici litoris oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum parauerunt ibi aliquod munimentum et habitauerunt in eo. Et quia situs loci propter adiacentes insulas et propter comoditatem portus multum eis placebat, non habebant iam necesse ad Salonam redire. Nichil enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas et trepidum in molles zefiros excurrit Yader. Hoc igitur sepius nominato urbi nomen impositum est Yadria uel, ut quibusdam placet, ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit.