Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

2Iste primus sub patriarcha Gradensi pallium obtinuit ab Anastasio papa anno Domini milesimo CXLV. Erat eo tempore quidam Lucarus filius Duimi Cicle archidiaconus ecclesie Spalatensis. Hic dolens quod Iaderenses a Salonitana metropoli se eximere laborabant, petiit a clero et populo consilium et expensas promittens se in persona propria ad sedem apostolicam accessurum et priuilegium Salonitane ecclesie contra Iaderensium molimina allegaturum. Sed tanta erat inuidia contra archidiaconum supradictum ut non acquiescerent dictis eius, immo absque omni pudore in faciem ei responderunt dicentes: Nolumus, quod aliquid boni per te lucretur ecclesia Spalatensis. Ad hanc responsionem perturbatus archidiaconus siluit nec de facto huiusmodi se ulterius intromisit. Et quia tunc uacabat archiepiscopo ecclesia Spalatensis, facile Iaderenses sine contradictore potuerunt exemptionem sue ecclesie optinere.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.