Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

4Vacante autem tunc temporis ecclesia Spalatensi quidam cardinalis, uir magne auctoritatis et eximie honestatis, per totum regnum Hungarie legationibus officio fungebatur. Hic cum non modicam fecisset moram Spalati residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis concorditer conuenerunt. Itaque electionis solempnitate deuote ab omnibus celebrata protinus Iohannes comes, coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere, ueniunt ad eundem legatum, labiis ex ira trementibus clamosisque uocibus et tunc concionari incipiunt dicentes, quod alias eum diligerent et uellent per omnia reuereri, sed non consentiunt, ut eorum archiepiscopus efficiatur. Tunc subridens cardinalis benigna eos allocutione sedauit, dicens: Viri Spalatenses, non conuenit sapientibus pro nichilo concitare tumultum et quasi aliquod foret grande scelus admissum in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum curriculis summus pontifex est effectus nomenque fuit Gregorius octauus.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.