Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXVI. De promotione Guncelli

1Erant autem tunc temporis maiores in capitulo Spalatensi Gruptius filius Prodani, archidiaconus, et Cataldus filius Formini et quidam alii pauci. Hos, quia digniores et maturiores erant, ceteri canonici sequebantur. Sed de substituendo pontifice non bene cogitabant hi duo, quia non recte emulationis compede trahebantur. Aiebant enim plerumque ad inuicem: Quoniam quietius et utilius se res nostre haberent, si ecclesia sic sine pastore maneret, quam si subrogabitur aliquis, qui uitam nostram uexabit, super nos dominium exercebit. Itaque cum aliqua fiebat mentio de electione facienda, ipsi astuta cauillatione uoces murmurantium comprimebant. Simulabant enim se uelle eligere et nominabant pueros filios nobilium de Hungaria, qui etatis imbecillitate ad pastorale fastigium prouehi non ualebant, occasiones subdolas pretendentes dicebant utile fore ecclesie et ciuitati, si tales habuerimus principes in regis curia protectores.

2Cum ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat.

3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula banus, qui erat de eius genere, mitteret ad clerum et populum Spalatensem epistolam satis loquacem, commendando Guncellum, et suadendo, ut eligeretur, ac promittendo suum seruitium et amorem. Tunc predictus Petrus diaconus, ut erat uerbosus, nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus.

4Erat autem tunc temporis Domaldus comes ciuitatis Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate uerborum omnes reuincebat. Et quamuis in ecclesia Spalatensi uel alibi non deessent persone, que tutiori uia et iustiori possent ordine ad eam prouehi dignitatem: uulgaris tamen inscitia hac uanitatis uentositate raptatur, ut notos contempnant, ignotos posse patrare miracula arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt, ut quod ipsi assequi non merentur, hoc meritos prohibeant adipisci. Aliorum enim profectum sibi reputant in defectum.

5Cum ergo instantibus laycis omnes clerici ad eligendum fuissent inducti, adhuc archidiaconus cum suis nullatenus consentire uolebant. Sed cum tumultus popularis seditionis insurgere uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset? Respondebat ipsi: Hoc nescis modo, scies autem postea. Licet autem hec uisio non boni auspitii portendisset euentum, non minus tamen incepta improbitas insistebat, donec electio qualiscumque solemnizata est et peracta. Tunc miserunt ad eum Vulcasium diaconum nuntiantes ei electionem de ipso unanimiter celebratam et petentes, ut ad ecclesiam Spalatensem accederet incunctanter.

6Suscepta ergo legatione Guncellus ualde letus effectus est et mox ad summum pontificem pro confirmatione sue electionis nuntium destinauit. Ipse uero iter arripuit Spalatum ueniendi. Cum autem esset inops scientie, ambitionis uero stimulus eum acriter perurgeret, adhuc in itinere positus apud Vranam templariorum in uigilia Pentecostes se fecit in diaconum ordinari a Gruptio Nonensi episcopo, qui cum eo ab Hungaria ueniebat. Cum autem ciuitatem intrasset, satis officiose ab omnibus susceptus est. Et cum aliquantam ibi moram fecisset, tanta in eo leuitas uerborum et morum apparuit, ut omnibus in tedium deueniret, seraque penitudine ducti, qualiter ab ipso possent euadere, cogitabant. Sicque factum est, ut qui ignotus fuerat dilectus, notus foret exosus et quem non uidentes affectuose traxerant, uidentes eicere appetebant. Sed Guncellus papali confirmatione suscepta, optinuit nichilominus in partibus Hungarie consecrari. Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret.

7Venit ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus nimiumque ad exercenda pontificalia festinus et promptus nondum optento pallio ecclesias consecrabat, celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat.

8His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione Biterbiensem, curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis cohiberet. Sed cum non haberet plenam legationem nimioque succenderetur zelo multas enormitates in clero et populo corrigendi, Spalati positus, misit nuntios suos ad domini pape curiam postulans, ut perfecte sibi legationis auctoritas preberetur. Profectis ergo nuntiis Acontius in Spalatensi urbe permansit, donec redirent expectans. Videns uero archiepiscopi temeritatem et imperitiam, multum compatiebatur ecclesie Spalatine, quod tam insolentem fuerat sortita pastorem. Arguebat autem eum frequenter. Sed ipse, sicut onager, assuetus in heremo et ipsum Acontium et eius monita contempnebat. Interea nuntii redierunt de curia, legationis officium eidem Acontio plenissime perferentes. Tunc Acontius, sedis apostolice auctoritate suffultus, cepit multa circa clerum populumque corrigere, ecclesiam nouis studiis informando. Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura.

9Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas, faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc congregato multo nauali exercitu et equestri, cepit eos undique impugnare. In tantum enim Almisanos in mari et terra insequendo contriuit, ut defectis uiribus desperarent ulterius se posse resistere. Venerunt ergo et corruentes ad pedes legati pacem et misericordiam humiliter implorabant, promittentes omnem emendationem et obedientiam ad eius beneplacita et mandata. Quos legatus suscipiens, fecit eos omnes piraticas naues exurere, promittentes interposito iuramento, ut a christiana iam infestatione cessarent.

10Eo tempore misit Guncellus archiepiscopus nuntium ad Romanam sedem pro pallio postulando. E uestigio uero legatus Acontius misit litteras et nuntios, excessus archiepiscopi summo pontifici nuntiando. Dominus uero papa misit pallium ad manus legati, committens sibi, ut in causa archiepiscopi, sicut uideretur, de iure procederet. Accepto siquidem papali mandato legatus pallium tradidit seruandum cuidam abbati de Rogoua, archiepiscopum uero ab omni pontificali suspendens officio, precepit ei, ut de suis satisfacturus excessibus apostolico se conspectui exhiberet. Tunc archiepiscopus dolens et anxius ad curiam est profectus. Comitati sunt eum: Vita diaconus, qui postea fuit primicerius, et Petrus, nepos Murigii, diaconus. Contra ipsum uero directus est Vulcasius. Pauci de canonicis fouebant archiepiscopum, plures et maiores erant contra eum. Itaque archiepiscopus Romam ueniens proiecit se ad pedes domini Honorii pape lacrimabilem proponens querelam de infestatione legati. Sed dominus papa de omnibus excessibus archiepiscopi plene instructus, cepit eum multum dure increpare de insolentiis et temeritatibus suis. Archiepiscopus uero nitebatur excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi credebatur a papa. Cardinales fere omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut reuocaretur prior sententia, et conscriberetur altera mitior; uidelicet ut biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus restitutus. Quod et factum est.

11Interim uero legatus Acontius in Bosnam contra hereticos profectus, multo ibi tempore pro statu catholice fidei laborauit.

12His temporibus factus est terremotus magnus et orribilis in die Natiuitatis Domini circa horam tertiam, per Liguriam, Emiliam et per marchiam Veneticam, ita ut multa edificia ad terram ruerent, ciuitas uero Brixiana ex magna parte sui prostrata est multaque hominum multitudo et maxime hereticorum oppressa est et extincta.

13Eodem anno in die assumptionis Dei Genitricis, cum essem Bononie in studio, uidi sanctum Franciscum predicantem in platea ante pallatium publicum, ubi tota pene ciuitas conuenerat. Fuit autem exordium sermonis eius: angeli, homines, demones. De his enim tribus spiritibus rationalibus ita bene et diserte proposuit, ut multis litteratis, qui aderant, fieret admirationi non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed quasi contionantis. Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent, satagentes uel fimbriam eius tangere, aut aliquid de paniculis eius auferre.

14Sed iam ad propositum redeamus. Transcurso autem punitionis sue biennio, uenit Guncellus ad ecclesiam suam misitque ad curiam et restitutum est ei pallium, quod ab Acontio fuerat interdictum. Tunc archiepiscopus non equis aspiciebat oculis omnes canonicos, qui sibi fuerant aduersati.

15Eo tempore mortuus est Gruptius archidiaconus. In cuius locum canonici elegerunt Cataldum, intronizantes eum, archiepiscopo tunc absente. Regressus uero archiepiscopus indigne tulit promotionem Cataldi; numquam uero confirmationem archidiaconatus sui ab eo potuit optinere. Erat autem Cataldus iam etate grandeuus, nec toto peracto biennio mortis debitum soluit.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.