Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum Gargano ad palatium publicum. Et intrantes curiam, perorauit archidiaconus processum legationis et electionis, quam fecerant de Gargano, petens ex parte suorum ciuium, ut cum eorum beniuolentia et fauore dirigant eum ad regimen ciuitatis Spalatine. Tunc potestas Anconitana surgens prolixe contionatus est grates multiplices referens, quod tantum honoris a Spalatensibus eis foret impensum. Et accipiens Garganum per manum posuit eum ad manus nuntiorum ipsum multipliciter recommendans.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.