Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

4Altera autem die misit et fecit inspici plura hospitia, ubi uideretur commodius sui regiminis officium exercere. Et tandem placuit habere domum comitis Grubesce pro publico palatio et pro hospitio suo. Tertia uero die fecit coadunari uniuersum populum ciuitatis et facta curia primo expediuerunt se nuntii exponentes sue legationis processum et exitum ostendentes. Deinde nuntii Anconitanorum Matheus de Girardo et Albertus legationem ciuium suorum, que erat pro Gargano, coram populo multis laudibus perorarunt. Post hec autem surgens Garganus, ut erat eloquens uir, multum lepide contionatus est. Et prestito sui regiminis iuramento, fecit uniuersam multitudinem tam nobilium quam popularium uinculo sacramenti astringi, ut essent suis preceptis obedientes per omnia et sequaces. Iussit autem omnes iuratos in scriptis redigi et inuentus est numerus fere duum milium uirorum. Tunc ordinauit curiam statuens iudices, camerarios et precones. Totum namque regimen disposuit ad exemplar Ytalicarum urbium, que per potestatum regimina gubernantur. Cum enim nihil pecunie in fisco publico reperisset, per sue discretionis industriam cito ipsum abundare fecit absque grauamine alicuius. Siquidem tantam ei gratiam concessit Deus, ut ab omnibus timeretur et audiretur, quasi quidam sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos quasi filios confouere. Sicque breui tempore tota ciuitas ueluti de magnis tenebrarum squaloribus exiens ad lucem deuenit.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.