Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

XXXVI. De peste Tartarorum

1Anno quinto regnante Bela, filio Andree regis Hungarie, secundo anno Gargani, genus pestifera Tartarorum ad partes Hungarie propinquauit. Etenim a pluribus iam annis rumor et timor gentis ipsius in totum processerat orbem. Venerant namque ex partibus orientis depopulando prouincias, per quas habuerunt transitum, usque ad confinia Rutenorum. Sed Rutenis fortiter resistentibus non potuerunt ulterius progredi, multotiens enim conflictum habuerunt cum gentibus Rutenorum multumque cruoris fusum est hinc et inde, longe tamen fugati sunt a Rutenis. Quam ob rem diuertentes ab eis uniuersas septentrionales regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea uero multiplicatis legionibus exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant, reuersi sunt ad Rutenos. Et primo quidem ciuitatem maximam Christianorum, nomine Susdalium circumdantes obsederunt et obsessam diu non tam ui quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus.

2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta quidem sue uite tempora in apricis siluis et amenis pratis cum uxoribus transigentes non de bellorum strepitu cogitare poterant qui non seria sed ludicra cotidie contrectabant. At uero, quibus erat mens sanior, feralibus nuntiis excitati pestifere gentis metuebant incursum. Quam ob rem regem et principes crebris sollicitabant alloquiis, ut tanto precauerent malo, ne forte subita fieret impie gentis irruptio et maiorem pernitiem inferrent incautis.

3Vix tandem rex his pulsatus clamoribus comouit se et abiit ad extrema sui regni uenitque ad montes, qui sunt inter Ruteniam et Hungariam et usque ad confinia Polonorum, inde circuiens et circumspectans cunctos infirmiores terre ingressus, cesis ingentibus siluis, longas fieri fecit indagines obstruens transiectis arboribus uniuersa loca, que ad transeundum facilia uidebantur. Et tunc reuersus misit et congregari fecit omnes principes, cunctos barones et proceres regni sui cunctumque robur Hungarici exercitus contraxit in unum. Venit autem Colomannus rex, frater eius, cum omni potentatu suo. Venerunt et presules Hungarie, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiastice moderationis habere familiam, immo pre diuitiarum magnitudine magnas militum aties ductitabant. Affuit Mathias Strigonensis, accessit Hugrinus Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo prelatorum et relligiosorum, qui omnes ad castra regia congregati sunt, quasi oues ad uictimam. Tunc ceperunt uniuersale consilium agitare diebus non paucis contractantes, qualiter aduentantibus Tartaris esset consultius occurrendum. Et cum diuersi diuersa sentirent, nullum uolebant consilium concorditer stabilire. Alii terrore torpentes nimio dicebant cedendum eis fore ad tempus, nec esse confligendum cum eis, utpote cum hominibus barbaris et desperate salutis, qui non pro regnandi cupiditate sed pro predarum auiditate per mundum pugnando discurrunt. At uero alii securitate fatua dissoluti dicebant ad primam ostentationem nostre multitudinis eos esse in fugam uertendos. Sic autem quibus repentinus parabatur interitus, non ualebant in unum consilium concordare.

4Illis ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree gentis regnum intrauerat et iam prope esset. Tunc omisso consilio rex et regni principes ceperunt arma parare, ordinare duces super legionibus, maiorem pugnantium copiam conuocare. Exeuntes autem a Strigonii partibus transierunt Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime, prope Pasca, uniuersa multitudo Tartarei exercitus in Hungarie regnum irrupit. Habebant autem quadraginta milia securigeros, qui preibant exercitum siluas cedentes, uias sternentes et omnia offendicula ab ingressibus remouentes. Quam ob rem indagines, quos rex parari fecerat, tam facile transcenderunt, ac si non ex ingentium abietum et quercuum fuissent exstructe congerie sed ex leuibus essent stipulis preparate, ita breui spatio contrite sunt et combuste, ut nullum foret obstaculum transeundi. Venientes autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant.

5Erant autem duo fratres duces illius exercitus, quorum maior Bath, minor uero Caydan uocabatur. Miserunt autem ante se quandam equitum manum, qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium prouocabant experiri uolentes, utrum Hungari pugnandi haberent animum contra eos. At uero Hungarorum rex selectis militibus imperat in eos exire. Qui armatis cuneis et bene dispositis ceperunt egredi contra ipsos. Sed Tartarorum aties non expectans manuale certamen suo more sagittarum iacula emittentes in hostes cursu precipiti fugiebant. Tunc rex cum uniuerso exercitu suo, quasi fugitantium insequens terga, uenit usque ad flumen Tysiam, quam transuadentes, leti iam et uelud hostiles turmas extra sua confinia propellentes, uenerunt usque ad aliam aquam, que uocatur Solo. Uniuersa uero multitudo Tartarorum castra posuerat ultra aquam illam in locis abditis inter condensas siluas, unde non totaliter, sed in parte ab Hungaris conspici poterant. Videntes autem hostilia agmina ultra fluuium descendisse, castrametati sunt citra. Tunc precepit rex, ut non sparsim sed confertim tentoria figerent. Composuerunt ergo sese quasi in quodam artissimo stabulo cuncti, circumponentes currus et clipeos undique quasi pro munimento castrorum. Ita uero tentoria constipata fuerunt et eorum funiculi in tantum connexi et concatenati ad inuicem stringebantur, ut uia esset omnino perplexa nec liceret per castra discurrere, sed omnes essent ueluti quodam retinaculo intercepti. Hoc reputabant Hungari munimen, sed in maximum eis cessit discrimen.

6 Tunc Bath, maior dux Tartarei exercitus, in quendam collem conscendens, speculatus est diligenter omnem dispositionem exercitus et reuersus ad suos dixit: Bono animo nos esse oportet, o sotii, quia licet magna sit multitudo gentis istius, tamen quia improuido reguntur consilio, non poterunt effugere manus nostras. Vidi enim eos quasi gregem sine pastore in quodam artissimo stabulo interclusos. Tunc eadem nocte uniuersis legionibus suo more dispositis iussit aggredi pontem, qui inter utramque fluminis ripam distentus non multum ab Hungarorum castris distabat. Quidam uero transfuga ex Rutenis ad regem cucurrit et nuntiauit dicens, quod Hac nocte ad uos transituri sunt Tartari. Estote itaque cauti, ne forte subitanei et improuisi irruant in uos! Tunc Colomannus rex armatis suorum cuneis e castris processit, quem secutus est Hugrinus archiepiscopus cum agmine suo. Erat enim et ipse uir bellicosus et ad pugnandum satis promptus et audax. Venerunt autem medio noctis tempore ad predictum pontem. Et ecce iam pars quaedam hostium ultra transierat. Quos uidentes Hungari statim irruerunt in eos et satis uiriliter pugnantes cum eis plurimos trucidauerunt, alios uero urgentes ad pontem in flumen submergi fecerunt. Et positis custodiis ad caput pontis, cum magna exultatione redierunt ad suos. Hungari ergo ex euentu uictorie ualde letificati, quasi iam omnino uictores, abiectis armis tota nocte dormierunt securi. At uero Tartari in pontis capite septem erigentes machinas custodes Hungarorum longius abegerunt, ingentes in eos lapides intorquendo et sagittarum iaculis insistendo. Fugatis ergo custodibus libere et secure alii per pontem, alii per uada aluei transierunt. Et ecce summo diluculo apparuit uniuersa multitudo Tartarorum per campum diffusa. Custodes uero fugientes ad castra magnisque clamoribus perstrepentes uix excitare poterant securo somno sopitos. Tandem tristi nuntio expergefacti non, ut oportebat in summo discrimine, concite arma arripere, equos ascendere et in hostes exire, sed lente e stratis surgentes querebant potius suo more capita pectere, manicas suere, faciem lauare, de comittendo prelio modicum cogitabant.

7 Attamen Colomannus rex et Hugrinus archiepiscopus et quidam magister militie templi, ut strenuos decebat uiros, non ut ceteri se quieto sopori dederunt, sed totam noctem sub armis ducentes peruigilem mox ut clamorem persentiunt, statim e castris erumpunt. Tunc militaribus armis accinti et in unum cuneum conglobati, audacter in hostiles aties irruerunt et cum eis aliquandiu multa fortitudine pugnauerunt. Sed cum essent paucissimi respectu infinite multitudinis Tartarorum, qui locustarum more paulatim ebulliebant de terra, pluribus iam de sua societate peremptis redierunt ad castra. Hugrinus ergo, ut erat uir constanti libertate intrepidus, eleuata uoce cepit regem de negligentia increpare et omnes barones Hungarie de ignauie torpore arguere, quod in tanto periculo constituti non sue uite consulerent nec toti regno subuenire pararent. Qui ergo parati erant, exierunt cum eis, alii uero inopinato pauore perculsi, quasi amentes, nesciebant ad quid manus tenderent et quo tutius se conferrent. Itaque tres duces predicti nullas sustinentes moras iterum exeuntes, prelium cum hostibus commiserunt. Tanta denique fortitudine inter confertissimas hostium cateruas ferebatur Hugrinus, ut uelud fulminis ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu castrorum ignem apponere properabant.

8 Videntes autem Hungari ex omni parte hostilibus se cuneis circumseptos, periit mens et consilium ab eis, nil iam de explicandis suis copiis aut de ineundo uniuersali certamine poterant cogitare, sed tanto malo attoniti ibant circumquaque, uelud oues in stabulo luporum morsus euadere perquirentes. Hostes uero undique circumfusi non cessabant iaculis et sagittis instare. At uero miseranda Hungariae multitudo omni salutis consilio destituta, quid faceret non uidebat neque enim alteri cum altero colloquium habere licebat, unusquisque sibi sollicitus de communi salute nullus prouidere ualebat. Sagittarum et iaculorum imbrem non armis oppositis excipiebant, sed dorsa uertentes ad ictus cadebant passim tam crebri, ut de concussa ylice diffluere glandes solent. Et cum omnis spes uite foret adempta, mors uero in omnium oculis yando per castra uideretur discurrere, rex et principes relictis signis ad fuge presidium se conuertunt. Tunc reliqua multitudo hinc crebris mortibus territa, hinc flamme deuorantis in giro metu attonita, nil nisi ad fugam totis precordiis estuabat. Verum cum tantis se posse malis eripere fugiendo intendunt, ecce aliud malum domesticum et familiare incurrunt. Etenim cum uiarum aditus funiculorum conexione et tentoriorum densitate forent periculosissime prepediti, dum cursim exire festinant, alter ruebat in alterum nec minor uidebatur ruina, quam ex sui pressura exercitus faciebat, quam ea, quam hostes sagittarum ictibus inferebant.

9 Videntes autem Tartari, quod in fugam uersus esset exercitus Hungarorum, quasi hostium quoddam aperuerunt eis et permittentes eos abire, non impetuose, sed pedetentim insequebantur eos ex utraque parte non sinentes eos huc aut illuc diuertere. Iacebant autem per uias infelicium opes, uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa. Sed Tartarorum inaudita crudelitas nil curans de spoliis omnem pretiosarum rerum parui pendens predam in sola hominum cede crassatur. Cum enim uiderent iam itineris labore defessos nec posse ad arma manus extendere nec pedes ulterius ad fugam laxare, tunc ceperunt hinc et inde iaculis infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a dextris et a sinistris ybernalium foliorum instar, iacebant per totam uiam miserorum prostrata cadauera, fluebat sanguis more torrentis fluuii. Infelix patria filiorum infecta cruore longe lateque rubebat. Tunc miserabilis multitudo, quam nondum deuorauerat gladius Tartarorum, ad quandam paludem uenire compulsa, non est permissa diuersam ingredi uiam, sed urgentibus Tartaris in eam ingressa est. Pars maxima Hungarorum ibique ab aqua et luto pene omnes absorti sunt et extincti. Ibi ille famosissimus uir Vgrinus periit, ibi Mathias Strigonensis, ibi Gregorius Ioriensis episcopus, ibi multa prelatorum et clericorum turba occubuit.

10Heu, heu, domine Deus, cur ecclesiastica dignitate preditos tuoque ministerio deputatos, tam acerbo fine concluseris, tam uili sepulchro dampnaueris? Vere iudicia tua abyssus multa. Infelices et miseri, qui multo melius se suumque populum piis uotis intentisque precibus iuuare poterant, in sacris edibus supplicando, quam materialibus armis accinti in castris laycalibus pernoctando.

11Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla erat pietas parcere prostratis, misereri captiuis, preterire lassos, sed uelud agrestes belue nil nisi humanum sanguinem sitiebant. Tunc uideres omnes uias, cuncta diuerticula densis cadaueribus repleta.

12Transierat iam prima communis exitii dies, quam alie nichilominus acerbiori sunt auspicio secuture. Etenim facto uespere defessis iam et cessantibus Tartaris non patebat liber transitus uolentibus fugere quocumque mediis tenebris diuertebant, impingebant in corpora miserorum spirantium adhuc aut sub uulnere gementium. Iacebant ex maiori parte letali sompno immobiles, uelud utres flatibus tumefacti. Horror ingens erat prima nocte cernere tam multa cadauera hominum, uelud ligna et lapides ubique iacentium. Sed diebus sequentibus assuetudo mali horrorem in tutelam mutauit. Nonnulli etenim, tota die diffugere non audentes, semetipsos interfectorum sanguine inuoluebant et inter cadauera latitabant et sic uiui a mortuis tutele refugium optinebant. Quid uero commemorem de immani seuitia, quam in ciuitatibus et uillis diebus singulis exercebant? Cum imbellem turbam mulierum, senum et infantium congirantes faciebant uno ordine consedere et, ne uestes macularentur sanguine, neue carnifices lassarentur, indumenta prius omnibus detrahebant et tunc missi carnifices singulorum brachia eleuantes figebant leniter telum in corde et extinguebant omnes. Preterea mulieres Tartarorum uirili more armis accinte in pugnam audacter ferebantur, ut uiri, he in mulieres captiuas atrotius seuiebant. Si quas enim uenustiores uultu cernebant, ex quibus zelotypie motum possent aliquatenus formidare, statim extracto gladio perimebant uel si quas uidebant ad seruiendum habiles, preciso totaliter naso, deturpata facie seruili ministerio deputabant. Pueros quoque captiuos ad se uenire iubentes, tale de ipsis ludibrium faciebant: primo seriatim eos consedere iubebant, deinde uocatis paruulis suis, dabant eis uiridium lignorum uectes singulas et tunc precipiebant, ut in capita percuterent miserabilium paruulorum, ipsi uero sedentes et crudelibus oculis intuentes, corridebant ad inuicem collaudantes eum, qui melius ictum uibrasset et qui unica percussione cerebrum collidere poterat et corpus extinguere puerile. Quid pluribus opus est? Nulla erat reuerentia feminei sexus, nulla pietas puerilis etatis, nulla miseracio senectutis, uno cunctos impietatis genere trucidantes, non homines, sed demones uidebantur. Ad relligiosorum habitacula cum uenirent, procedebat eis clericalis cetus, sacris stolis induti concinentes ymnos et cantica, quasi debitam honorificentiam uictoribus exhibentes et parantes munera et exenia, ut eorum circa se misericordiam prouocarent. Sed ipsi totius pietatis et humanitatis ignari relligionis obsequia contempnentes et piam eorum simplicitatem deridentes, extractis gladiis absque ulla miseratione ipsorum capita detruncabant. Tunc irruentes in claustra diripiebant omnia domos succedentes, ecclesias prophanantes, dirruebant altaria, spargebant relliquias, ex sacratis uestibus concubinis et uxoribus redimicula preparabant.

13At uero Bela rex auxilio protectus diuino, tantum euadens excidium cum paucis secessit in Austriam. Rex uero Colomannus, frater eius, deuenit ad magnam uillam, que sita est super ulteriorem ripa Danubii, nomine Pestium. Ad quem locum maxima multitudo Hungarorum et aliarum nationum, que ultra citraque Danubium habitabant, audito infausto belli euentu et cognoscentes interitum totius exercitus confugerunt. Habebant enim fiduciam in numerosa plebis multitudine, que ex aduenis et incolis ibidem fuerat congregata. Sed dissuadebat eis Colomannus rex temeraria ausa molientibus et celesti gladio se posse resistere arbitrantibus. Consulebat autem eis, ut potius ad alia loca diuertentes salutis sue quererent munimentum. Sed cum non acquiescerent salubri consilio, discessit ab eis Colomannus et uenit trans Drauum fluuium, ubi habitationis sue habebatur locus.

14Predicta uero popularium turba, ut talium se habet presumptio, ceperunt locum munire, uallum effodere, componere aggerem, uimineas crates circumplectere et inaniter omnia preparare. Sed antequam ad medium operis processisset principium, ecce repentini adsunt Tartari, timor et ebitudo mentis peruadit multitudinem Hungarorum. Tunc truculenti duces, ueluti rapaces lupi, quos rapide famis exagitat ingluuies, caulas solet ouium ad predam inyando lustrare, ita isti beluino more furentes totam uillam trucibus oculis circumspiciunt, feroci animo pertractantes, qualiter Hungaros uel ad exteriora traherent uel ad eos ingredi per atiem gladii preualerent. Igitur Tartarorum acies suis castris circa totam uillam defixis, ceperunt eam undique impugnare sagittantes acriter et telorum ymbrem interius iacientes. E contrario uero Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus defendere conabatur intendentes balistas et arcus plurima in hostiles cuneos iacula emittebant multos e machinis lapides intorquendo. Sed letifere Tartarorum sagitte infallibiliter penetrantes certiorem inferebant mortem. Non enim erat torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla.

15Tunc furor et impietas, ultra quam dici potest, in miseros deseuire cepit. Reuera in Pestio tota se pestis immersit. Ibi diuine ultionis gladius in Christianorum cruore quam maxime debachatus est. Introgressis itaque Tartaris, quid misere plebi restabat consilii, nisi complicare brachia, ponere genua, flectere sub mucrone ceruices? At uero cruenta barbaries non satiabatur inundatione sanguinis copiosa, non deficiebat cedis instantia indefessa. Tantus audiebatur fragor cedentium, ac si ingentium siluarum robora securium multitudine detruncarentur ad terram. Tollebatur ad celum rugitus et ululatus plangentium mulierum, uociferantium puerorum, qui tam acerbe mortis furiam coram oculis discurrere sine cassatione cernebant. Non uacabat tunc funereas agere pompas, non flere super caris extinctis, non sepulchrales exequias celebrare. Generalis interitus omnibus imminens non de aliena sed de sua morte quemlibet plangere compellebat. Mares enim et feminas, senes et paruulos letalis gladius deuorabat. Quis infelicissimam illius diei effari ualeat lucem? Quis stragem tam numerosi populi recensere queat, cum plusquam centum milia hominum seua mors unius diei spatio et breui loci termino deglutiret? Heu, quam effera corda pagane gentis, que sine ullo pietatis affectu totas Danubii aquas humano sanguine rubere cernebat!

16Postquam patrate cedis atrocitas sufficere uisa est, exeuntes de uilla ignem undique posuerunt, quam totaliter in conspectu hostium absque ulla mora uorax flama consumpsit. Ad locum predicatorum pars quedam miserande plebis cum uxoribus et filiis confugerant putantes se murorum ambitu interclusos summum frustrari discrimen. Sed nil profuit loci munitio, quibus non aderat diuina protectio. Nam uenientibus Tartaris et locum fortiter impugnantibus communi exitio traditi sunt appositoque igni ad decem milia ferme hominum cum loco et rebus miserabiliter conflagrarunt. Huius tam grandis et orribilis cedis testis est multitudo inhumatorum ossium, que in magnos coadunata tumultos, magnum spectaculum cernentibus prestant.

17Interea Tartarorum exercitus depopulata omni regione Transiluana, cesis ac fugatis Hungaris ex Transdanubialibus horis, composuerunt se in locis illis totam ibi estatem et yemem peracturi. Et ut metum incuterent his, qui erant ex altera parte Danubii, collectam multitudinem occisorum in aceruos plurimos super ripam fluminis locauerunt. Alii uero puerulos lanceis affigentes, quasi pisces in ueru, per horas aluei baiulabant. Iam uero captarum predarum non erat numerus uel mensura. Quis extimaret inumerabilium equorum et ceterorum animalium multitudinem? Quis diuitias et thesauros? Quis spoliorum copias infinitas, quibus hostes locupletati gaudebant? Quanta erat hominum captiuitas, uirorum et mulierum, puerorum et puellarum, quos diuersis seruitiis subigentes sub arta custodia detinebant!

18 Cum quidam relligiosus uir nimio afficeretur dolore super tanto casu populi christiani admirans et ardenti desiderio causam scire cupiens, cur omnipotens Deus permiserit terram Hungaricam deuastari gladio paganorum, cum fides catholica ibi uigeret et ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora huius populi summa Dei clementia supportasset, scelus tamen nefande libidinis trium episcoporum nequaquam potuit tollerare. De quibus tamen hoc dictum sit, mihi non est compertum.

19Tunc Bela rex de Austria reuersus uenit cum omni familia sua et demoratus est in partibus Zagrabie. Congregati uero sunt circa eum omnes, qui effugere poterant gladium Tartarorum et erant ibi per estatem rei exitum prestolantes.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.