Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

2Sed Veneti, ut circumspecti et solertes uiri, a principio dissimulantes iniurias et dampna equanimiter supportantes traxerunt prius cunctos captiuos et pecunias, quas Iadre habuerant, receperunt. Deinde paulatim preparauerunt naualem exercitum fortem et magnum et multis machinis fabricatis, pluribus instrumentis bellicis adaptatis, circa festum beati Petri in magna classium multitudine Iadre applicuerunt. Quam undique impugnantes machinis et balistis acre certamen eis iugiter inferebant. Fecerunt etiam Iaderenses machinas contra machinas Venetorum habebantque magnas oppugnantium copias Sclauorum et Hungarorum cum quibus, quantum poterant, hostili uiolentie resistebant. Octo autem siue decem diebus elapsis contigit banum Dyonisium saggitte ictu paululum uulnerari. Hunc rex ad auxilium Iaderensibus miserat, ut esset dux et signifer exercitus militaris. Quo uulnere pauefactus fecit se extra ciuitatem a militibus deportari. Quo uiso Iaderenses timor et ebetudo mentis cecidit super eos putantes banum esse mortuum nec sperabant absque Hungarorum adminiculo posse resistere uiolentie Venetorum. Qua de re statim relinquentes pugnam terga uertunt et quicquid poterant de domibus rapientes cucurrerunt ad portam et infringentes ianuas exierunt. Et quia magna erat oppresio multitudinis fugientium, ceperunt alii murum scandere et religatis ad propugnacula funibus dimittebant se certatim ex menibus et abibant. At uero Veneti uidentes suos hostes in fugam uersos continuo armati de ratibus descendunt et incedentes pedetentim nullamque cedem facientes ex eis permiserunt omnes abire. Et sic tota ciuitas capta est ferme absque ulla strage alterutrius partis.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.