Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous section

Next section

De seditione, que facta est per laycos in processu electionis archiepiscopi

1His namque temporibus predictus Zagrabiensis episcopus missa relatione ad Romanam sedem nitebatur obtinere sue postulationis assensum cum quibusdam conditionibus, quas admittere noluit dominus Innocentius, nuper ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi.

2Aliquantis autem elapsis diebus coadunatum est capitulum et clerus ciuitatis apud palatium episcopii et facto grandi conuentu uocati sunt fratres utriusque ordinis, minorum et predicatorum, et cepit de subrogatione pontificis consuetus haberi tractatus. Affuit potestas cum populo, ultro se ingerentes, non enim extimabant aliquid ratione procedere, si non ipsi suas interponerent partes. Itaque a principio propositum est uerbum Dei et ceperunt religiosi uiri obsecrare et suadere, ut sine seditioso tumultu canonica electio fieret secundum Deum et secundum formam concilii generalis. Allatum est autem uolumen in medium, et perlectum capitulum illud, quod exprimit formas in electionibus obseruandas. Sed stolidis mentibus ea, que Dei sunt, displicent et ea, que ordinate fiunt, nil habere rationis uel ordinis suspicantur dicentes malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras reputantes. Hi suas uoluntates precipites et obscuras sanctorum constitutionibus preponentes dicebant scripta esse respuenda et solam uoluntatem sectandam contra sapientes et bonos uerbis procacibus contendentes. Et cum non modica fieret perturbatio, surgens Prodanus, qui erat inter presbyteros primus, benigno cepit concilium sermone alloqui monens, quatenus auxilio Sancti Spiritus implorato, uniuersorum in hoc resideret assensus, ut non diuersarum sequentes discidia uoluntatum, sed sacrorum canonum preuio documento ad electionem iuste et canonice celebrandam unanimiter et concorditer procedatur. Et ymno solempni uoce ac deuoto corde cantato consenserunt omnes, ut electio canonica fieret. Tunc electi sunt tres de senioribus capituli fide digni, quibus dato sacramento commissum est, ut perscrutatis uoluntatibus singulorum in scriptis eas redigerent et post hec in conuentu omnium publicarent. Sic et factum est. Nam predicti tres cameram ingresi conuocauerunt singilatim canonicos, qui erant numero uiginti et dantes eis ad sancta Dei euangelia iuramentum iusserunt, ut postponentes eas affectiones, quibus ad ueritatem dicendam sepe humanus animus prepeditur, et sine amore et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens propositum dixit se electioni nec consentire nec dissentire ad presens.

3Tunc quidam layci, quos inuidie liuor et odii exagitabat insania, hoc audientes exarserunt in iracundiam magnam. Et adeuntes potestatem plurimis eum uerborum aculeis stimulantes incitauerunt dicentes, quod si hoc fieret, tota ciuitas in seditionem comota grande foret periculum incursura. Potestas ergo conuocata multitudine populari edictum proposuit, ut nisi clerus a sua intentione desisteret, uel si archidiaconus electioni insisteret, nullus eis auderet in emptione et uenditione participare nec amicitiis et familiaritatibus adherere. Sed archidiaconus natura lenis et quietus et quem ambitionis aura ad dignitatum desideria modicum inflectebant, non de sue uexationis tristabatur molestia, cum se non gereret pro electo, sed de illorum peruersitate dolebat, qui ueneno inuidie tabescentes decorem matris ecclesie iniurarum neuis inficere satagebant. Ibant per uicos et plateas iracundie facibus inflamati, nil nisi in clericos obloquentes, minarum in eos iacula intentantes, in minores et predicatores conuitia plurima iacientes. Simulabant alii rationes allegare iuris asserentes ex eo electionem constare non posse, quia scrutinium ex solis clericis et non etiam ex laycis extitit celebratum. Alii uero abiecto pudore palam dicebant se inuidentie saniem, que cordis fibras corrodit acrius, sustinere non posse. Inde uero archidiaconum turbulentis animis adeuntes, cum ei, quid obicerent, non haberent, rogabant alii, alii minitantes bona diripere, domum diruere insistebant uiolenter, ut ab electione cessaret. Et cum prope esset, ut uim facerent, tractus in medium furentis multitudinis archidiaconus yronice resignare se dixit. Quamuis enim uideret quosdam clericos timoris pondere uacillantes, non tamen desistebat archidiaconus, quominus uigorem ecclesiasticum manutenens, aperte et intrepide protestaretur nichil de electionibus ad laycos pertinere. Volebat autem electionem aliam per clericos dumtaxat fieri, ut sanctorum precipiunt instituta.

4Erant autem in presbyteris seniors: astutus primicerius Prodanus, nepos quondam Gruptii archidiaconi et Nicolaus sacrista. In leuitis uero erat Martinus, Vitus, nepos olim Andree precentoris et Radosius, cognomento Daniel, qui tiranicam potestatis rabiem parui pendens, furorem quoque minacis plebecule despiciens pro honore ac statu ecclesiastici iuris libere satis et intrepide contendebat. At uero impie factionis dux et signifer erat quidam presbyter, nomine Fuscus, qui uere moribus niger totius modestie uirtute carebat. Hic quibusdam fatuis complicibus sotiatus, qui rebus erant hostes honestis, non cessabat circuendo per ciuitatem subuertere hominum mentes sussurando ad aures, conuenticula de sanguinibus congregando. Plus morte timebant, ne is, qui eadem erat patria oriundus cum eis se yma tenentibus, ad tante conscenderet fastigium dignitatis. Postquam ergo furor cecus sue uesanie optinuisse arbitrabatur effectum, ne qua prioris electionis archidiacono restaret fiducia, conuenerunt omnes ad ecclesiam et capitulum importunis clamoribus infestantes, non sinebant celebrari diuina nec sumi corporis alimenta, instantes et garrientes, ut incontinenti secum electionem de altero celebrarent. Veritus autem archidiaconus, ne odiorum proterua temeritas eorum stultitie relaxarent habenas, ut obstinate mentis homines in desperationis baratrum precipitatos, ad aliquod seuum facinus impelleret perpetrandum, dimisit ergo eos secundum desideria cordis eorum et abierunt in uoluntatibus suis. Unde factum est, ut denominationi de Treguano Traguriensi episcopo facte preberent assensum, non quod eum optarent in archiepiscopum prefici, cum ipsum et omnes Tragurienses pro hostibus reputarent, sed ut archidiaconus ab omni electionis iure prorsus uideretur exclusus et se gauderent de clericis triumphasse.

5 Verum quam graue sit statum matris ecclesie iniustis facinoribus conculcare, pena euidenter docuit e uestigio subsecuta.

Previous section

Next section


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.