Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

Quum hostium furor, quasi tempestas, omnia protereret, pecuniae fuerant undecunque coaceruandae: sine quibus (ut te non latet) nihil potest expugnari, sunt enim instrumenta rerum agendarum et nerui belii. Cęterum

-- xx --

exhausto aerario, amicorum pecunia usi sumus: nemo autem nisi quem senatus hostem patriae iudicauerat, proscriptus fuit: nemo facultates amisit, nisi parricidę, qui rempublicam armis lacerauerant: aequum esse censuimus eos nihil habere in ea urbe, cui machinabantur exitium, sed omnia, quę publicę libertatis inimici possedissent, Patriae defensoribus in proemium laborum et periculorum elargiremur. Quantum autem ad me attinet, paruo contentus fuissem necessariis dumtaxat suppetentibus ad usum uitae: quod abunde significaui decimas Herculi dicando: quem idcirco luxurię coercendę atque comprimendę delectari tradunt, quod ipse contemptis superfluis opibus frugaliter continenterque uixerit. Sed nostram innatam frugalitatem exigebat imperii dignitas et amplitudo populi Romani ut posthaberemus. quod si fuissem minus splendidus imperator existimatus, non defuissent qui me calumniis, uniuersum uero senatum probris dilacerassent, quod imperium contulissent in hominem abiectum: et qui nesciret se gerere principem ciuitatis, ex quo caeteris gentibus contemptui facile haberemur.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.