Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Previous section

EPISTOLA TRANQUILLI ANDRONICI DALMATAE Ad Illustrissium et Magnificum Dominum Andream Comitem a Gorca, Castellanum Posnaniensem, ac summum Maioris Poloniae Capitaneum. etc.

Illustrissime et Magnifice Domine, mea quidem sententia semper fuit, eos compendiario itinere ad gloriam incedere; qui vel conscriptis fidelissimis praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via propius accedimus ad Deum, quam cumulandis beneficiis, et in commune consulendo. Sed ut alia praeclara, ita mos iste propemodum exolevit. Sic vivitur hoc coruptissimo seculo, ut egregios conatus, rara gratia consequatur. Me tamen ab instituto meo nunquam alienus error deducet: nec deterrebit labor ab honesto

-- 20 --

opere: ac me ipsum iuvabit, si quid in rem videatur, commodis publicis pro virili consuluisse. Porro alii maiora aggrediantur, quibus amplior facultas et opes a natura atque fortuna suppeditantur: nos certe non poenitebit in hac ingenii fortunarumque tenuitate, quidquid diu experiundo salubre cognovimus, ad publicum usum per occasionem tradere. Quod quidem fecimus, et Posnaniae nuper abs te liberaliter accepti, quum quaedam de philosophia commentaremur, et proximis diebus in meo accessu ad Illustrissimum Ioannem Comitem a Tarnov Castellanum Cracoviensem omni genere laudis cumulatissimum, quem ego (nec me fallit amor) iudico cuivis praestantissimorum huius aetatis ducem scientia rei militaris, consilio, virtute (ut modestissime dicam) aequandum, tractavi quaedam de nostris temporibus cum ipso comite, viro alioqui gravissimo, tibique tum affinitate, tum studiis in Rempblicam coniunctissimo: ac per illud breve tempus, quo apud ipsum in villa Wieviorka fui, pauca quaedam de Republica scripsi succisivis horis ad vestros Optimates, quae vestra omnium interesse arbitratus sum. Hanc sane opellam cogitanti mihi, cui potissimum nuncuparem, cuius authoritate niteretur, tu primus occurrebas, et recenti memoria beneficiorum tuorum,

-- 21 --

et quod inter Optimates eminentem locum obtines, nullamque pro salute patriae non subeundam esse dimicationem putas. Aequum est igitur ut labor meus in primis desudet iis, qui de Republica bene merentur.

Opto tibi omnia felicia. Cracoviae, die ii. Mensis Maii. 1545.

-- 22 --

Previous section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.