QVOMODO AGITVR CVM Christianis artium Mechanicarum ignaris.
DVrissima illorum sors est, qui artes mechanicas non didicêre: eae enim solae ibi in honore ac precio sunt, quamobrem literati, sacerdotes, nobiles homines, qui in ocio uitam degerunt, ubi in horum manus uenêre,
-- --
omnium miserrime habentur. Mango enim in illos, utpote uix uendibiles, nullos sumptus facere sustinet, hij pedibus capitibusque intectis, ac plerunque maiore parte corporis nudi inambulant: nullus enim nouus cultus detritis ueteribus uestimentis succedit, per niues, per saxa, aestates et hyemes detrahuntur, nec finis donec uel moriantur, uel stultum dominum, qui malam mercem emat, inueniant, talis enim illorum est iudicatio. Caeterum nemo omnium tam est foelix, cuiuscunque uel conditionis, uel aetatis, uel artis, uel formae, ut eum in itinere aegrotantem apud hospitem deponant. Primum cogitur flagris ire, id si non potest, iumento imponitur, ibidemque si sedere nequeat, prono corpore alligatur, non aliter quam sarcina aliqua, aut mantica: morientem detractis uestibus in proximam foueam aut uallem canibus et uulturibus abijciunt.