Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
QVOMODO RECENTER capti in itinere tractentur.
NOn solum perpetuae cathenae concaptiuos includunt, sed manibus quoque in itinere manicas addunt: passus unus inter singulos interstitij est, ne se mutuo conculcent: id ideo faciunt, ne a mancipijs lapidentur. Quum enim singuli mangones ingentem numerum ducant, adeo ut decem saepe quingentos homines concatenatos habeant, uim metuunt tantae multitudinis, si ad iactum liberas manus haberent. Caeterum ubi nocti concedendum, uinculis quoque pedes onerant, eosque supinos omni
-- --
iniuriae aeris exponunt. Mulieribus uero humanior conditio est, quae ualent robore, pedibus incedunt: teneriores in iumentis uectantur: quae adeo infirmae sunt, ut iactationem iumenti non ferant, in corbibus tanquam anseres gestantur. Nox illis tristior est, aut enim munitis locis includuntur, aut mangonum impuram libidinem pati coguntur, auditurque ingens ploratus per tenebras adulescentium utriusque sexus uim patientium, nec sexennis aut septennis aetas miseros a tali foeditate defendit, adeo scelerata gens et contra naturam et ante naturam libidine saeuit.

|