Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Previous section

IDEM PEREGRInus Opt. Lectori S. P. D.

HABES candide lector, de cultu et moribus Hismahelitarum, praeterea et multa uocabula, salutationes, responsiones, gratiarum actiones, ualedictiones, una cum numero linguae Persarum (quam nostri Turcicam appellant) magis cognitu necessaria. Nec te quoque latebit lingua Persica Turcas uti, quamuis corrupta, quod quidem perfecte intelligi potest, ex usu omnium colloquiorum. Nec certe operaepretium esse duxi, latius enarrando, laicorum nimirum rusticam consuetudinem et turpissimum cultum fidei, nostram chartam contaminare. Sed ob hanc causam potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae non solum scriptu aut lectu, sed etiam auditu essent turpia) explicare, ut his lectis, discernerent (maxime si qui extitissent

-- --

eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector, meum conatum oro boni considas, si quid ex hac (uera quidem, sed incomposita) mea foetura uoluptatis aut iucunditatis hauries. Nam sancte deierare possum, nudam ueritatem me sectatum esse, nullo Turcicarum rerum scriptore inspecto. Iudicium ueritatis committo peritis linguae et nationis, deinde illis, qui diligentius euoluerint, quae de ritu et moribus huius gentis in lucem sunt aedita.

IN VETERI VANGIONVM VORMATIA EXCVDEBAT GREGORIVS COMIANDER, ANNO M. D. XLV.

Previous section


Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.