Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Previous section

Next section

DE ROSA ARGENTEA
Dic Rosa, quae spinas caput exeris inter acutas,
Corytiosque tuo vincis odore crocos,
Cur te Phoebei nequent violare calores,
Quum micat Icarii stella proterva Canis:
Cur neque ventosae laedunt te frigora brumae,
Tros puer assiduo quum super imbre pluit.
Hunc mihi non tribuit tantum natura decorem,
Inque comas nullum ius habet illa meas:
Hunc florem, has spinas, tenui contexuit auro
Egregia Dominae ducta sed arte manus.
Addidit argentum, necnon mollissima serum
Vellera, quae varius tinxerat ante color.
His simul intetxtis Arabos infudit odores,
Et mihi naturae munera cuncta dedit:
Hoc etiam praestat; quia, quod creat illa, repente
Effluit, at longus hic erit artis honor.
Nil mirum, natura nova si vincitur arte
Illius, in qua se vicerat ipsa prius.
At tu dulce mei me, floscule munus amoris,
Fac memorem Dominae nocte, dieque meae.
Previous section

Next section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.