Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Previous section

Next section

DE MONILI DOMINAE
In quibus Indus aquis? quo te tulit amne Britannus,
Quod cingis Dominae colla monile meae?
Certe ego crediderim coeli in regionibus ortum
Inde per aereas huc cecidisse vias:
Nam, quae potus alit, quae tellus gignit, et Aer,
Illa ego non tanto munere digna putem;
Quam tua sors foelix, et sorte beatior omni
Dum toties nivea te tenet ipsa manu;
Aut, dum foecundo spatiaris Amoris in horto,
Et legis in mediis Aurea mala rosis;
Et modo formosis das oscula mille papillis,
Osculaque interdum mutua mille refers;
Oscula, quae tristis non possit carpere livor;
Oscula mortales apta beare viros.
O mihi si liceat varias assumere formas,
Et mea in innumeros vertere mebra modos;
Non ego raucus olor, non alta fronte iuvencus,
Sed fieri Domine posse, Monile, velim.
Previous section

Next section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.