Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].

Next section

IN REDITU EX CRAETA
Contigimus metam: superis iam sacra ferantur,
Et patrios ornent florida serta Deos:
Exorata meis venerunt tempora votis,
Et requiem curis impositura meis.
Antiquae tandem mihi linquere littora Craetae
Fas erit, et patrios ad remeare lares.
Iam mihi nescio quid laetum sub corde resultat,
Et reficit sensus gratior aura meos.
Iam videor patriae colles discernere terrae,
Et notos celeri puppe subire sinus:
Iam videor patriis retinacula tradere saxis,
Et subito e summa desiluisse rate.
Ecce mihi veteres, gratissima turba, sodales
Obvia , ubi exceptos implicat alga pedes.
Qui posset nitidi radiantia sydera coeli,
Ioniique undas enumerare maris;
Ille et amicorum posset numerare meorum
Oscula saepe meis fixa refixa genis.
Quando erit illa dies meritis dignissima tantis,
Quam mihi candidior signet Olore lapis?
Qua fruar his, quae nunc, mihi spes praesaga futuri
Nunciat, et fausta vaticinatur ave?
Qua tandem e pelago nostro gratissima cordi
Aspiciam montes Illiris ora tuos?
Atque illos, quorum vivos sub pectore vultus,
Conditaque in medio nomina corde fero?
Aspicere, et gratas audire, et reddere voces
Detur, et exactas enumerare vias?
O quoties, quae sint gentes, quae nomina quaerent,
Quos veteres ritus Craeta, habeat ve novos.
Si qua etiam priscae superant vestigia famae:
Quid modo quae magnum iam tulit Ida Iovem.
Quid centum vario celebratae carmine gentes,
Caecaque Dedaleo structa labore Domus:
Multa super Craeta querent, super aequore multa,
Quae fuerint nostrae per freta tanta viae.
Ast ego cuncta suo referam memor ordine; pauca
Esse super veterum nunc monumenta virum.
Scilicet in cineres solvit cariosa vetustas
Omnia, quae priscis scripta leguntur avis.
Nec centum populi, nec quae Rhadamantus habebat
Regna, suae quicquam nobilitatis habent.
Vidimus antra super scabro pendentia topho,
Caecaque vix rabidis tecta colenda feris;
Intersepta rubis, putrique informia limo,
Semiurum memorant quae tenuisse Bovem.
Vidimus excelsae cunctis in montibus Idae
Praeter inaccessas iam nihil esse nives.
Nunc genus acre virum, pictisque insigne pharetris,
Plurima cui cordi gloria Martis inest.
Pone libens referam, laetis spirantibus auris,
Liquimus ut celeri Gnosia saxa rate,
Utque Cythereas primum superavimus oras,
Dum cadit a dextra Saeva Malaea manu;
Tenariosque sinus, ubi summo in vertice fumant
Infera Dulychio pervia claustra Duci,
Et Pelopis terras, et te nemorosa Zachynthos,
Et Samon, atque Ithacem Nestoreamque Pylon;
Et qua praeruptis se Neritos ardua saxis
Tollit, et Ambracio littora clausa mari,
Epyrique latus, coeloque Ceraunia iuncta,
Alcynoique novo regna superba situ;
Utque per Hadriacum tandem penetravimus aequor,
Conditur Ascrivio quo maris unda sinu,
Haec, et plura meis a me referentur amicis,
Dummodo sint nostrae fata secunda viae.
Talia, dum meditor, placido mea carbasa vento
Plena trahunt celerem per freta vasta ratem:
Iamque propinquamus terrae. Da tuta Palemon
Littora, Da placidos coerule Glauce sinus.
At vos humanos semper miserata labores
Ferte pedem votis Numina magna meis;
Ut tandem patriae contingam littora terrae,
Et fidos redeam salvus ut ante lares.

Next section


Paskalić, Ludovik; Camillo, Giulio; Molza, Francesco Maria; Volpe, Giovanni Antonio (c. 1500–1551; c. 1480–1544; 18. 6. 1489 – 28. 2. 1544; 1515–1558) [1551], Carmina, versio electronica (), 2642 versus, verborum 17191, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - elegia; poesis - sylva; poesis - epigramma] [word count] [paskaliclc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.