Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
LICERE, vulgo sonat ius alicuius rei agendae ac omittendae habere. Est autem id multiplex, quandoquidem iura alias res praecipiunt aut cogunt, alias res aut facta comprobant, aliquas solum tolerant: alias denique utcunque aliquando dispensant. Inde fit etiam, [?: ] haec vox varie accipiatur, et in significatione nonnihil idque non parum variet. Quare de sententia Paulini [?: -cti ] . 1. Cor. 6 et 10, (cum in priore loco inquit, Omnia mihi licent, at non omnia conducunt: Omnium mihi potestas est, at ego sub nullius redigar potestatem: et in posteriore, Omnia mihi licent, at non omnia conducunt: Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant) disputatur, qua ratione id licere dicat, quod non aedificat, quodque non [?: con- ] cit, imo quod facientem in aliena potestatem redigit [?: Scrip ] tio igitur, Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?: poti- ] non tantum proximum destruebat, sed etiam ipsum [?: ] cientem sub alienam potestatem subiiciebat: idest, [?: ] nerabat peccato, ira, ac poenis Dei. Ipsa quoque [?: ] cupiditas rerum per sese licitarum, servum facit suum sectatorem. Potuit Paulus etiam ad acceptionem [?: ] pendii et munerum respexisse, quod licet ea ratio sui muneris iuste acciperet, tamen eum danti [?: be- ] cium obligare videbantur. Aliqui illud, in alienam potestatem facientem talia redigi, intelligunt, cum [?: ] ita nimius est in contrariam partem, ut putet se [?: ] id. facere cuius contrarium aliquis ex servitute [?: ag- ] si quis putet, se obligari comedere carnes die [?: Ve- ] aut in quadragesima, aut idolothyta. Utrunque ex servile est, putare sibi non licere aliquo adiaphoro [?: ] aut contra putare se peccare si utatur. Aliqui iungunt, Sub nullius potestatem redigar: id est, non sicut mihi aliquis adiaphora ut necessaria obtrudit. Verum commodissima expositio est, quam supra in [?: ] li bertatis proposui. Altera distinctio forte est, quod [?: ] deatur Apost. loqui de quodam infimo gradu iuris [?: ] non bene dignum est uti ius vocetur: sicut et ipsa [?: ] Licentia apud Latinos male sonans, non tam verum [?: ] quam id quod sibi aliquis temere usurpat, significat. Tale ius etiamsi aliquo modo permitti videatur. et [?: ] quibusdam excusatiunculis a peccante ornari et [?: ] convestiri soleat: tamen revera omni culpa non [?: ] ut cum Deus concedit ac largitur quoque [?: licet ] carnes avium in deserto, tamen idipsum postea,
573/574
nit. Sic in ira sua concedit eis regem, et in furore suo adimit, ut ipsemet dicit. Talia multa fuerunt Iudaeis propter duriciem cordis eorum, teste Christo, concessa: ut etiam multa coniugalia, quae tamen nec Deo omnino probata sunt, nec suis poenis caruerunt. Ea ergo omnia quae sunt huius infimi et deterrimi gradus iuris, ita licent, ut per sese quoque suaque natura sint simul nonnihil illicita, reprehensibilia et damnabilia: ut si concionator largius victitet, delicias sectetur, nimium luxum in vestitu adhibeat, studiosior sit opum ac rei familiaris quam par est, et similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil tolerantur, tamen culpa omni reprehensioneque non carent. De tali licentia, iure, ac permissione, credo in illis locis Paulum loqui. Duplex igitur distinctio rerum in hoc textu consideretur: Quod videlicet res aliquae vel per sese quidem sunt licitae, ut tamen interim ratione circumstantiae alicuius, et veluti per accidens fiant illicitae, vel sunt licitae in illo infimo gradu iuris permissionis, aut tolerantiae tantum cuiusdam: ut cum in communi vita dicitur, Feras, non culpes, quae mutare non potes. Qualia sunt plurima, quae quasi in extremis finibus iustitiae ac iniustitiae habitant, de utroque aliquo modo participantia. Plurima sane quotidie fiunt ab hominibus quae etiamsi licent aliquo modo non tamen sunt utilia, multo minus necessaria. Verum Paulus vult nos tantum actiones autres optimi illius iuris adhibere, quod non tantum licet, sed et conducit, aedificat proximum ac Ecclesiam, et denique veram libertatem pii hominis conservat. Ponantur ergo sane hi gradus iuris, aut eius quod alicui licet, quo hinc tanto clarius tales periphrases iudicari queant, positis speciebus liciti. I. Licitum mandatum, est Decalogus, et omnia mandata Dei. Haec enim ita licita sunt, ut etiam severissime a Deo exigantur. II. Licitum probatum, est coniugium, et tota vita communis, ac quicquid omnino est a Deo ordinatum, non tamen proprie ad religionem cultumque Dei spectans. 575/576 tanquam aliquod necessarium bonum. Quarto quaedam permittuntur a Deo iuxta modum dispensationis, qua fit iuris communis relaxatio quaedam ob causam: quo modo permissa fuit olim sanctis patribus pluralitas uxorum, non utique ad duritiam cordis eorum (nam sancti erant) sed ob magnum bonum populi Dei augendi, ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua dictum fuerat, Et erunt duo in carne una: non, tres aut quatuor, quinque aut sex. Licitum quippe bifariam dicitur: aut quia non obviat legis rectitudo, aut quia non obviat iuris punitio. Atque hoc quidem modo licitum erat repudium uxoris, secundum legem Moysi: quia in lege nulla erat poena repudianti constituta, modo conscripto et porrecto libello repudii legitime fieret: non autem illo modo, quo repugnat lex naturae et rectae rationis dictamen. Haec ille.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.