Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

OBSERVO verbum propemodum eodem [?: ] do accipitur in Sacris, ut in prophanis, sicut mox apparebit, excepta una tantum significatione. Observare diligenter, est accurate oculis ac animo attendere, ac servare aliquid. Solemus vero talem vigilantium attentionesque adhibere, tum erga homines, tum [?: e-ge ] res: idque dupliciter, erga amicos et inimicos. Obseruamus igitur primum homines amicos, aut quos magnifacimus, ut eis morem geramus, eis inserviamus, et ad eorum voluntatem nos attemperemus: quod [?: id- ] ferme est ac colere, ut eo Latini erga homines [?: s-p- ] res utuntur. In hac significatione, sicut Latini [?: plurimum ] utuntur verbo Observo, sic etiam in Sacris nonnumquam est in usu: ut Philip. tertio: Observate eos qui sic ambulant, sicut habetis typum nos. Tametsi possis [?: ve- ]

-- 393 --

761/762 etiam simpliciter Considerate, nempe imitandi gratia. Sic vertit Vulgata Exodi vigesimo tertio: Observa [?: e-m ] , et audi vocem eius. tam etsi in Hebraeo proprie sit, Cave tibi ab eo. Deinde observare dicimur etiam malos aut adversos, idque dupliciter: aut cavendi [?: vitandi-c ] eos studio, aut laedendi. Utrobique enim necessario quaedam accurata observatio adhibetur. De priori inimica observatione inquit Paulus Romanorum decimosexto: Adhortor vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et scandala excitant: scilicet, quo eos possitis cavere. Iob decimo septimo, Observasti omnes semitas meas. Psalmo trigesimo septimo, Observabit peccator iustum: quod idem est ac, insidiandi causa attente cum considerabit. Et Psalmo quinquagesimosexto: Ipsi cal caneum meum observant. Sic Pharisaei Christum observabant, an in sabbato esset sanaturus [?: -grotum ] : Marci tertio. Observamus et res bonas in meliorem partem, et malas in peiorem: quod genus observationis huic linguae magis proprium est. Secundum priorem significationem saepissime dicimur et iubemur observare mandata Dei. item ritus ac caeremonias, sabbata et festa eius. Sic et Galatae, licet superstitiose, dies et menses observabant: Gal. 4, et Psalmo trigesimoprimo, Odisti observantes vanitates. Observare somnia, eodem modo accipitur. Sic oculus adulteri dicitur observare caliginem: Prove. 24. pro captare. Sic primo Corinth. septimo, dicitur circum cisio et praeputium nihil esse, sed mandatorum Dei observatio. In malam partem, vel potius de mala re observari est, illud Psal. 130: Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit aut consistet? id est, si non condonabis, sed retinebis, imputabis, iudicabis. Et Psal. decimo octavo, Observabo me ab iniquitate mea: id est, cavebo mihi. Observare observationes, aut custodire custodias, primo Paralipomenon vigesimotertio: Ut observent custodias, aut observationes tabernaculi conventionis, etc. id est, diligenter praestent ea omnia, quae ibi statis temporibus divino mandato ordinata praeceptaque sunt. Nox ista est observabilis Domino: Exod. 12, ut quidem Vulgata vertit. Sed in Hebraeo est, Nox observationum. Idem autem ferme sensus est: nempe, quod illud tempus, et certi in eo ritus observandi sint. Ibidem est, Observabitis infermentata: id est, ritum edendi panes azymos. Locus Lucae decimo septimo, Regnum Dei non venit cum observatione: maxime in hac voce dignus esset explicatione. Congeruntur autem variae interpretationes in eum. Mihi sane haec omnium simplicissima, et tum loco illi convenientissima, tum et rei ipsi commodissima videtur: Non venit regnum Dei ita, ut observari possit ut παρατήρησις observatio usitato Hebraismo, quo abstractum pro concreto et eius subiecto ponitur, significet rem aut notam illustrem ac observabilem sitque sensus, Regnum Dei ac Meschiae non veniet in suo primo adventu, cum aliqua splendida pompa ac illustri conspicuaque maiesta [?: -te ] , ut ab omnibus conspici necessario possit, et dicatur, Ecce hic aut ibi est eius exercitus, eius castra, [?: ve-illa ] : iam caepit hanc aut illam urbem, hic aut ibi civitates iam ei iuraverunt, sicut politica regna ac reges [?: -m ] illustri superbaque pompa, in omnium oculos in currente turba, potentia et maiestate venire solent. Vi [?: ] sane huius loci quaestio convenire cum illa Matth. [?: 12 ] , et Marc. 14, Quod signum erit adventus tui? ut sit in loca παρατήρησις observatio, idem quod in Matthaeo [?: ] seu nota illustris ac observabilis adventus Do [?: ] simili hebraismo dicitur Abominatio, pro abomi [?: ] idolo, aut errore.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.