Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 402 --

779/780 OLEUM, varias habet proprietates et usus. Inde est quod etiam varias phrases suppeditat. Coniunctae autem res aut locutiones sunt Olei et Unctionis. De posteriore aliquid infra suo loco dicetur, quod etiam ad vocis Olei explicationem proderit. Nunc nihilominus de oleo, eiusque loquutionib. agemus, quando quidem hic huius vocis ordo est. Oleo solebant olim inungi per totum corpus, praesertim autem caput perfundi. Eius eam vim dicit esse Plinius, ut cor roboret, leniat, et etiam tepefaciat. unde etiam sequitur exhilaratio. Psal. 109 dicit, oleum intrare in ossa: nempe inunctum per poros penetrat in totum corpus, atque ita humectat, calefacit, et exhilarat. Sicut Livius narrat, Annibalem suis militib. in magno frigore instante conflictu distribuisse oleum, in talem usum. Et Psal. 104, dicit oleum facere nitere faciem: nempe tum ipsa unctione addendo colorem, tum refocillatione aut exhilaratione sua. Solebant quoque oleo inungi sacerdotes, reges, et Prophetae: praesertim in ipsa prima creatione, initiatione aut inauguratione. Quo indicatum est, eos et validos ac industrios in suo opere esse debere: et tamen simul lenes, atque adeo contra frigus et etiam venena. id est, omnem externam vim munitos. Sed de significationibus unctionum harum, infra suo loco. Oleum ponitur pro uncto, aut Messia, Isa. 10. Corrumpeturque iugum a facie olei, seu propter oleum. id est, propter Ezekiam pium regem destruetur tyrannis regis Assyrii super Iudaeos. Proprie vero impletum est hoc per adventum ac redemptionem Meschiae veri, qui iugum ac chirographum nostrum, tyrannidemque legis, peccati, mortis ac Satanae confregit. Filius olei, qui possidetur ab oleo, aut quasi dicas oleatus. Cornu filius olei: Isaiae 5. Vinea fuit dilecto meo in cornu filio olei. id est, in loco praepingui aut fertili. Oleum enim saepe simpliciter pinguedinem significat. Locus igitur valde fertilis, vocatur filius olei aut pinguedinis, quia pinguedine tinctus et quasi unctus aut conditus est. Sic et Zach. 4. Iosua sacerdos et dux Zerubabel vocantur filii olei, quia fuerunt inuncti: aut quia, sicut supra in Olea exposui, et sicut ipsemet Propheta exponere videtur, quia ex eis ingentia bona ad coetum Dei proveniebant, sicut ex olea profluit oleum in lampades accensas Domino in tabernaculo eins. Quae expositio etiam loco Apocalyp. 11 magis convenit, ut supra hanc locutionem explicui. Oleum unctionis, fuit illud sacrum oleum, quo Aaron et filii, totumque tabernaculum, et omnia eius instrumenta inungebantur. De quo vide Exodi 29 et 30. Idem vocatur etiam Oleum sanctum, Num. 35. Oleiunctionis corona. Levit. 21, Corona olei unctionis Dei sui est super eum. de summo pontifice dicitur: pro, unctus est oleo, quo Deus eos inungi instituit. quod essent illi vice coronae et diadematis, quibus reges insigniuntur. Rivi olei, abundantiam non tantum olei sed et omnium rerum bonarum significant. Iob 29 Cum inundarent itinera mea butyro, et petra effunderet mihi rivos olei. pro, cum undique omnia bona, commoda et opes mihi large affluerent. similis locutio est illa Deuteron. 32. Fecit eum sugere mel de petra et oleum de silice durissimo. pro undique et maxima commoda ministravit, Talis hyperbole est et illa Deut. 33, Assur erit acceptus fratribus suis, et tinget in oleo pedem suum. pro, abundabit oleo, et aliis commodis ac opibus, ita ut vel pedes lavare in oleo prae copia et vilitate posset. Diximus fuisse moris. caput perfundere oleo. De eo more habetur Ecclesiast. 9. Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum super caput tuum ne deficiat. pro, perpetuo sis laetus, et comodis huius vitae perfruere. Sic Psal 23 dicit Psaltes, Impinguasti oleo caput meum. id est, ditas ac foves me tuis deliciis ac bonis. Pingit enim ibi suam refectionem aut beationem, quae sibi a Deo contingat, per lautum convivium: ubi inter alias delicias olim etiam unguenta adhiberi solebant. Versus totus ita habet: Instrues coram me mensam in facie tribulant in me, impinguas caput meum oleo, calix meus erit exuberans. quasi dicat: Benignissime et lautissime tractabis ac fovebis me, inspectantibus, gementibus, plane frustra contra furentibus ac frementibus meis adversariis. Ab eodem more accipit similitudinem declarandae felicis fratrum concordiae, Psal. 133. Sicut oleum optimum in capite, destillans ad barbam. Eodem spectat et Christi sermo Matth. 6. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. id est, dissimula et cela tuum ieiunium, aliaque bona opera, specie laetae, et quasi deliciosae vitae, quae species est contraria ieiunio seu [?: ] . Contrariam enim prorsus formam iubet Ioab 2. Sam. 14 assumere illam mulierem, quae astute circumvent Davidem praetextu domesticae calamitatis, eumque promovit ut filium Absolonem ex exilio revocet. illique [?: ] tricidium condonet. Psalm. 141, est locus subobscurus, ubi haec videtur esse commodissima versio: Percutiat me iustus, et pius me arguat: oleum autem ראש principis, aut magnatis, non frangat, vel non attingat caput meum id est, longe malim, satiusque mihi esset, a bonis et piis [?: ] stigari, arque adeo etiam durius tractari, quam ab impiis summis deliciis saginari. Hoc enim est [?: argument- ] , ut cupiat longissime abesse ab omni malorum et pravorum, ipsorumque conatuum sodalitio. Significat vero per metaphoram ראש ros caput, principem aut potentem, sicut et in aliis linguis. Sic paulo proxime antea dixerat, se no velle vesci deliciis impiorum. Eodem facit, quod et Septuaginta ac Vulgata verterunt, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ungi [?: ] laeticiae, pro, oleo laetificante aut exhilarante: Psal. 45, et Hebr. 1. Unxit te Deus oleo laetitiae prae consortibus [?: ] , vel propter consortes tuos. utrumque simul significat tum, dari dona ac Spiritum filio non ad mensuram, sed ad plenitudinem: tum, nos omnes ex eius plenitudine haurire Significat enim hic oleum per metaphoram, spiritualem unctionem. Dicitur autem oleum laeticiae, qua exhilarat haec spiritualis unctio multo magis, quam illa corporalis. Oleum viride, pro valde bono hic enim boni olei color esse solet. per metaphoram, significat magna Dei beneficia. Psalm. 92. Exaltabitur cornu meum sicut unicornis: delibutus enim sum in oleo viridi. Oleum etiam ob suam bonitatem, lenitatem, et vim sanctandi, misericordiam et ipsum Evangelium significare interdum videtur: sicut contra vinum, ob suam [?: mo--- ] citatem, et vim purificandi, Legem. Sic enim solent exponere interpretes Parabolam de saucio viatore, cui in lutaris Samaritanus ex misericordia infuderit in [?: ] nera vinum et oleum: vinum, ut purificaret vulnera: et oleum, ut molliret et sanaret. Olei collatione etiam adulatio, et omnes blanditiae sermonis declarari solent [?: ] oleum fluit sine omni strepitu, et gustus quoque eius [?: ] ret omni acredine et asperitate. Mollit quoque vulnera et alia indurata aut exasperata in corpore. Psal. 55 [?: ] niora fuerunt butyro verba oris eius, at bellum in [?: ] eius. id est, molliora fuerunt verba eius oleo, cum [?: ] spicula, vel potius stricti gladii. Sic Proverb. 5. [?: ] est oleo palatum extraneae: pro mollissime ac suavissime loquitur. Ex his, natura suae molliciei blandum sermonem significantibus, posses etiam superiores phraset [?: ] significationes deducere: nempe tum oleum [?: ] id est, eorum adulationes: tum Evangelium, quod [?: e- ] blande cum peccatore loquitur et agit. Oleum [?: ] Levit. 24, et Num. 28, exponunt aliqui de oleo expresso ex contusis oleis: sed puto aliam esse [?: significat- ] Lenticula olei non deficiet, 1. Reg. 17. pro, oleum, lenticule aut oleum exlenticula. Terra olei, aut mellis: id est, [?: ] ge ferens oleum ac mel, Deuter. 8, et 2. Reg. 18. [?: Qu- ] non esset unctus oleo, 2. Sam. 1. Ibi reprobatus est [?: ]

-- 403 --

781/782 peus Saulis, quasi no esset unctus oleo. id est, quasi esset alicuius imbellis homuncionis clypeus. Olim enim in ungebantur clypei in bello, ut lubricitas illa minus pateretur certo figi ictum in scuto, praesertim lapidis, aut similium crassorum telorum. Posses non male referre illam unctionem olei ad ipsummet Saulem, que Deus passus sit ibi miserabiliter interire, tanquam alium quem vis homuncionem. quasi non esset rex aut Messias Domini, iuxta illam cominationem Dei erga magistratum: Ego dixi, Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini, Oleo ungere significat per metaphoram, etiam Spiritu sancto regenerare, eiusque donis ornare. Sicut alibi Apostolus inquit, Docebituos unctio: ut supra dictum, et postea in voce UNCTIONIS dicetur. Sic autem vox olei accipitur Psalm. 45, Unxit eum oleo laetitiae, de quo loco supra est dictum, et Psalm. 89, Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. id est, Spiritu sancto, eiusque donis eum imbui: non tantum illa externa unctione Sam. Isaiae sexagesimoprimo dicit Messias, se tristem, ac miserandum statum hominum infelicem, sua redemptione commutaturum. ac inter alia ait, se illis pro luctu oleum laeticiae daturum. Qua autem ratione oleo laeticia aut exhilaratio tribuatur, supra ostendi. Hic agitur de metaphorico et spirituali oleo, ac gaudio. Oleum effusum nomen tuum, Canticorum primo. pro, perinde spargitur laetus sermo de te, tuisque factis, sicut oleum optimum cum funditur, fragrantiam de se late emittit. Dixi vero supra, Odorem per metaphoram pro fama poni. Terra exaudit oleum, Oseae secundo, Dominus exandiet caelos, aut eis respondebit: caeli exaudient terram: terra exaudiet frumentum, vinum et oleum. pro, Deus faciet caelum efficax, bonasque in eo tempestates constituet. et caelum adhibebit tempestivos calores et humectationes, quibus riget ac tepefaciat terram. Unde postremo fiet, et terra producat fructus. Est prosopopoeia quaedam, quasi arbores, vites aut fruges matris terrae implorent opem, illa caeli, et caelum Dei. Monstratur autem simul causarum primae et secundarum connexio. Quo sensu et Empedoclis versus citatur ab Aristotele, quod terra ardenti amore expetat a caelo pluviam. Confusum est vinum, elanguit oleum: Ioelis 1. pro, male provenit. Sic et Habacuc dicit capite tertio: Opus olei [?: -entietur ] . Olim soliti sunt Apostoli et alii presbyteri miraculosa sanatione adhibere unctionem olei, Marc. 6. Iacobi 5. sicut et Isaias adhibet ulceri Ezechiae, [?: ] . De parabola Virginum prudentum et fatuarum, quarum hae quidem non acceperant oleum, illae autem habebant Matth. 25, quaeri solet, quid ibi oleum significet. adversarii contendunt, charitatem: alii contra [?: -dem ] , quod est multo tolerabilius. fides enim mater et nutris est charitatis aliarumque virtutum, non contra. quae significatio vel ideo quoque probabilior est, quod [?: ] confessionem, celebrationem Dei et propagatione [?: ] doctrinae significat: ea autem provenit ex vera fide, non exbonis operibus, sicut lux ex oleo venit. Sed [?: ] est opus minutiore aut subtiliore quadam partium [?: ---icatione ] : vua illa generalis sufficit, quod Christus [?: ] longa concione et plurib, modis homines ad vigilantiam [?: ] recte expectadam extremam diem excitare conetur. Inter suas, sunt etiam tres parabolae: prima de servis in domo [?: ] , ut alii recte laborent, alii domum recte gubernent, omnia diligentissime agentes in adventum Domini [?: eo--ationes ] iudicaturo: secunda, de virginibus euntib. [?: ] lampadibus ad nuptias: tertia denique, de ser [?: ] sorte ad negociandum ablegatis. quarum omnis unicus finis ac scopus est, quod sicut illi se in [?: ] sui heri solicite parare recte omnia [?: expedi-- ] debebant: sic et omnes homines, in adventum [?: ] iudicis vivorum ac mortuorum, sperando, expectando, et etiam flagitando eius maturum gloriosumque adventum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.