Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

OLUS, et GRAMEN, solent aliquando impiorum sortem ac conditionem pingere. Haec enim primum, dum virent, adeo eximiam habent speciem, adeo etiam cito crescunt, ut nihil videatur fore illis maius aut speciosius. At paulo post, cum succiduntur, aut eruuntur, vel etiam nimio aestu aut frigore laeduntur, ita subito intereunt, arescunt, putrescunt, et ferme prorsus in nihilum rediguntur, ut nihil videatur illis vanius: sicut Plinius de talibus pronunciat: Terra flores odoresque de die in diem gignit, magna (ut palam est) admiratione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime evanescere. Sic et impii interdum ita florent, crescunt et tumultuantur. ut videantur omnia sibi subiecturi et oppressuri: sed repente ab ira Dei ita evertuntur, ut una cum suis opibus ac gloriis omnibus prorsus in nihilum redigantur. Psalmo 37, Impii tanquam gramen cito succidentur, et veluti olus germinis computrescent. Sic et Isaiae 37 Facti sunt velut herba agri, olus recens, et foenum tectorum. Genes. 9 dicit Deus Noacho, se ei perinde largiri usum et esum animalium, ac antea olera fuerat largitus. Tota vetustas apud Iudaeos et Ethnicos sensit, olerum cibum quasi sanctiorem et Deo gratiorem esse quam carnium. Hinc Pythagorici tantum terra nascentibus vescebantur: cuius tamen opinionis rationem in ipsorum errorem de μετεμψυχώσει , aut transmigratione animarum ex aliis corporibus in alia reiicimus. Israelitae porro potuerunt habere duas causas: tum, quod serius est concessus usus carnium: tum quod mactationes animalium non rite ac secundum ordinationem Dei factae (ut si vel sanguis non recte effluxisset, vel in loco immundo esset facta mactatio, vel animal esset suffocatum, aut a fera interfectum) videbantur etiam secundum ipsam legem Dei carnes illas immundas reddere. Qua de causa etiam Daniel cum sociis abstinebat a regiis cibis, et tantum terra nascentibus vescebatur. Forte etiam metuebant, ne contactu ipso aut admixtione carnium immundorum animalium, immundi essent facti cibi de regia mensa allati. Haec religiositas etiam abrogata ceremoniali lege primitivam Ecclesiam molestavit. Hinc est quod Paulus dicit Rom. 14, infirmos vesci oleribus, fortiores vero quibusvis. sicut autem ibi Paulus vult, ac severiter praecipit, ut fortiores illam superstitionem [?: imbecillis ] aliquandiu patienter tolerent: ita credo etiam Apostolicam synodum in gratiam imbecillium condidisse illud Decretum, de vitando suffocato et sanguine ad aliquod tempus. Exhac veteri opinione, quasi [?: ] minus sint mundae ac licitae terra nascentibus, progressa est illa superstitio et dogma daemoniorum, ut nominat Apostolus, de vitandis certo tempore carnibus et lacticiniis tanquam ex immundo progredientibus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.