Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PARS, in Sacris literis non paucas obscuras significationes habet. Significat vero crebro, non minorem quantitatem de maiori sumptam, ut respondeat toti, ficut apud Mathematicos, et etiam in communi sermone: ut cum dicitur totum esse maius qualibet sua parte, et omnibus simul sumptis aequale. Sed plerunque idem quod portionem alicui convenientem, aut etiam commodum vel incommodum, praemium aut poenam alicui competentem: de qua significatione primo loco dicemus, habet enim et alias plures. Divino mandato olim accidit, ut terra Chananaea divideretur in tribus et familias Israeliticas. Inde coepit unusquisque sua bona, aut etiam mala, vocare suam partem. forte et Spiritus sanctus huius locutionis autor est: quia Deus ille longe maximus paterfamiliâs, unicuique distribuit mala ac bona, ut ei videtur, aut etiam ut unusquisque [?: me--- ] est. Genes. 14 dicit Abraham ad regem Sodomae, Se nolle quicquam de recepta praeda accipere: tantum socii sui Aner, Eschol et Mambre accipiant partem suam: id est, portionem sibi debitam. Ad praedictam divinam distributionem respicit et Abraham, cum ad divitem Epulonem Lucae 16 dicit, Memento quod acceperis bona tua in vita tua, et Lazarus mala, quasi dicat, tuam partem aut portionem. In hac significatione dicitur Deus pars aut portio Ecclesiae, seu populi sui: et vicissim pius populus, dicitur Dei pars aut sors. Sicut superius diximus de voce Clerus. Nam plerunque impii nihil hic relinquunt piis, nisi Deum: alia omnia sibi rapientes. Prioris exemplum est Psalmo 16: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. et Psalmo 73, Portio mea Dominus in aeternum. id est, omne bonum ac commodum, omnisque felicitas mea ex solo Deo meo pendet: ille est meus unicus thesaurus, et fons omnis boni. Thren. 3: Portio mea Deus, dixit anima mea: ideo sperabo in eum. Sic Psal. 142, Tu Deus es portio mea in terra viventium. id est, in altera demum vita expecto meam felicitatem. Exemplum posterioris est, quod Moyses dicit Deuter. 32. Nam portio Domini est populus eius, et funiculus haereditatis eius est Iacob. id est, solus hic populus vere colit, invocat et glorificat Deum. reliquae gentes colunt et glorificant diabolum. Portio aut pars Dei interdum ea praemia dicuntur, quae pii a Deo expectant: Iob 31. Quae enim portio Dei desuper, et quae haereditas Dei de excelsis? pro, [?: quae- ] nam merces obvenisset mihi, vel manet eos qui talia agunt? Aliquando simpliciter portio populi sancti, significat Deum, aut regnum eius, etiamsi nomen Dei non adiiciatur. Hierem: cap. 10, ubi dixisset quam vani et nihili sint dii gentium, subiecit: Non ut isti pars Iacob est. id est, Deus Israelis non est ita inane nomen. Quare mox sequitur: Sed est creator omnium, et Israel est virga haereditatis eius, cuius nomen est Dominus exercituum. Eadem prorsus verba sunt etiam cap. 51. Significat igitur nonnunquam pars Iacobi, Israelis, aut populi Dei, prorsus idem quod verus ac creator Deus. Contra, impiorum portio, idola et loca idololatriarum dicuntur: Isaiae 57. In politioribus lapidibus vallis pars tua, illi sunt sors tua. Nam fudisti eis libamen, et obtulisti hostias. Sic et in bonam partem dicitur Psal. 119, Portio mea Domine, dixi, custodire legem tuam. Pars impiorum, dicuntur variae poenae et castigationes temporariae et aeternae: Iob 2 et 27, Haec est pars hominis impii. id est, haesunt poenae. Psal. 10. Ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis impiorum: id est hisce praemiis Deus eos ornat et honorat. Sic Deus Hieremiae 13 dicit ad Iudaeos: Haec sors tua, et pars mensurae tuae est a me, dicit Dominus. Isaiae 17. Haec est pars praedantium nos, et sors diripientium nos. id est, sic illi castigabuntur a Deo. Sic et Demosthenes dicit, in communibus omnium gentium calamitatibus, etiam Atheniensibus suum ἐπιβάλλον μέρος , id est ratam, aut convenientem illis portionem contigisse. utiturque eodem vocabulo, quo perditus filius, suam portionem haereditatis poscens. Verba eius sunt haec: τὸ δὲ προσκροῦσαι, καὶ μὴ πανθ' ὡς ἠβουλόμεθα ἡμῖν συμβῆναι, τῆς τῶν ἄλλων ἀνθρώπων τύχης τὸ ἐπιβάλλον ἐφ' ἡμᾶς μέρος μετειληφέναι νομίζω τὴν πόλιν . Partem alicuius esse in aliqua re, est, eum illa potiri ac frui, sive bona sive mala sit. Ios. 22. Dicent cras filii vestri filiis nostris, Non est vobis pars in Iehova. pro, Iehova, eiusque religio, providentia ac beneficia, nihil ad vos pertinent. 2. Sam. 20, Non est nobis pars in Davide: id est, nihil ad nos David, eiusue imperium. Act. 8, Non est tibi pars, neque sors in verbo hoc. id est, Simon mage nihil ad te Evangelium et regnum caelorum pertinet, cum tuum cor non sit rectum coram Domino. Apoc. 20. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in hoc non habebit potestatem mors secunda. Et mox sequenti: Pars eorum erit in stagno. id est, felix ille, qui in hac vita liberabitur morte spirituali per redemptorem Christum. Psalm. 141, Pars mea in terra viventium. Similis illa phrasis Latina est, Apud aliquem in aliqua parte haerere. Partem alicui, aut alicuius esse cum aliquo, est, eadem sorte ac conditione frui, sive bona sive mala, aut alioqui eis esse coniunctionem et

-- 426 --

827/828 societatem. Dan. 4, Pars eius erit cum feris. Matth. 24. et Lucae 12, Partem eius ponet cum hypocritis aut infidelibus: id est, perinde eum tractabit ut hypocritam et infidelem. Sic et Paulus loquitur Coloss. 1. Gratias agimus Deo patri, qui vos idoneos fecit ad partem sortis sanctorum in luce: id est, qui effecit ut sitis in eadem sorte, conditione ac felicitate cum aliis sanctis. Iohan. 13. Si non lavero pedes tuos, non habebis partem mecum in caelo. id est, carebis ea felicitate, qua ego cum aliis piis fruar illic. Coniunctionem porro in hisce exemplis denotat: 2. Cor. 6, Quae pars fideli cum infideli? pro, quid habent commune? quam coniunctionem aut similitudinem? Psal. 50, Partem tuam cum adulteris habes. Pars aliquando regionem aut loca significat. Sic saepe in Evangelistis dicitur Dominus ambulasse et docuisse in partibus Galilaeae, aut Tyri et Sidonis Paulus quoque Ephes. 4 dicit, Christum descendisse ad infimas partes terrae. Sic et Cic. lib. 3 ad Atticum, partes pro regione usurpat. Pars aliquando extremitatem notat. Iosuae 3 Cum fueritis ingressi partem aquae Iordanis. id est, extremitatem. Deut. 34, Usque ad australem partem. id est, extremitatem. Pars interdum latus significat: ut Exod 32, Tabulae erant scriptae ex utraque parte. Et Apoc. 1 et 2, Gladius ex utraque parte acutus, Sic et 22, Ex utraque parte fluminis. i. latere. Ezech. 1. Pennas in 4 partes habebat. Venire in parte haereditatis: Iosuae 13. id est, partem capere. Partes vulpium erunt. Psal. 63. id est, illis cedent in partem: pro, insepulti erunt, eoque a lupis et vulpibus denorabuntur. Sic ferme vulgari sermone, idque propemodum proverbialiter dicitur, Er wirdt dem hencker, oder den raben zu teil, Das verirrete schaff wird den wolfen zu teil. Partem sicuti partem comedent, Deut. 18. pro, legitimam partem, aut sicut caeteri quibus iusta pars debetur. Pars contingens, quadrans, conveniens aut debita alicui, seu rata portio eius, μέρος ἐπιβάλλον . Sic filius perditus dicit Lucae 16, Pater da mihi partem haereditatis. scilicet ad me spectantem, seu quantum mihi convenit aut debetur, legibusque definitum est, quantam portionem rerum suarum cogatur pater moriens relinquere filiis singulis, nisi iustam exhaeredandi eos causam habeat: quod si non faciat, testamentum non valere. Iurisprudentes vocant legitimam. At ille a vivo exigit, ac videtur simpliciter postulasse, quanta sibi conveniret, si pater sine testamento obiisset. Ex superioribus exemplis licet animadvertere, partem interdum quasi in se continere τὸ ἐπιβάλλον : id est, legitimam, convenientem aut iustam portionem. Psal. 17, A` viris de mundo, quorum pars est in hac vita. id est, qui tantum in hac vita suam felicitatem quaerunt, quibusque Deus in hac vita suum quasi demensum donat. Sic Abrahamus dicit ad divitem: Memento fili, quod acceperis bona tua in vita tua. id est, tuam portionem felicitatis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.