Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Passer avicula, ob varias proprietates, similitudinis gratia in Sacris literis adhibetur. sicut vulgo a Germanis,

-- 428 --

831/832 ob astutiam et cautionem: ac a Latinis, ob salacitatem celebratur. Psal. 11. Quomodo dicitis animae meae, transuola in montem vestrum, aut vobis, sicut passer. Cuius similitudinis ea videtur esse ratio, quod sicut passer facile de loco in locum pellitur: sic vel seductores, vel etiam persecutores volebant depellere Davidem de vera religione, et sede sua ac Ecclesia. Hieronymus intelligit, ob prudentiam astutiamve passeris hoc dici. Psal. 84 dicit David, quod quemadmodum passer ac hirundo quaerat cupide, et valde amet locum nido, ubi pullos suos excludat et educet: sic etiam ipse summo desiderio cupiat esse ac vivere in vera Ecclesia ac religione, et omnino in cura, favore ac protectione Domini. quod alibi dicitur, habitare in monte aut tabernaculo Domini. Psal. 102, Sicut passer solitarius in tecto. Queritur pius homo in afflictione existens, ac inter alia comparat suas miserias passeri solitario in tecto. Est enim passer avicula gregalis, nec una sola oberrare solet. Cum igitur sola est, singulari quadam calamitate premi, ac veluti deseri ab aliis videtur. Psal. 124 legitur Anima nostra sicut passer evasit ex laqueo: Laqueus confractus est, et nos liberati sumus. id est, sicut passer aut alia avicula capta extremum exitium expectat: sic nos iam ad id destinati eramus. sed feliciter ac perfecte liberati sumus: sicut avicula semel evadens laqueum, non facile eo redibit. Prover. 26 comparatur iniusta maledictio passeri et hirundini avolanti, quae cum semel recessit, non facile amplius redit, nec scis quo pervenerit, ubi semel ex tuis oculis evanuerit: sic etiam mala imprecatio temere facta, evanescit, nec ad te insontem pervenit. Porro Christus volens curam caelestis patris circa nos monstrare, argumentatur a minori ad maius, sumpta collatione a vilissima avicula, cuius si Deus tantam curam gerat, ut eam alat ac conservet: multo magis sit pios, et iam filios suos factos, omnibus modis aliturus ac foturus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.