Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

PERFECTUS תמים Thamim, aliquando שלם Schalem, saepe idem est quod integer, incorruptus, illaesus, non mancus aut mutilatus. Quare in voce Integer aliquid de huius vocabuli Hebraismis dixi: sed et hic aliquanto plenius et clarius erunt proponenda. Illud autem ante omnia utile fuerit observasse, duplicem esse perfectionem: aliam (ut ita dicam) divinam, aliam humanam. Divinam voco, illam summam perfectionem, quam Deus requirit in lege sua aut qua etiam ipsemet eiusque opera perfecta sunt, quam etiam legalem perfectionem vocare possis. Talem perfectionem Deus in sua severa legis praedicatione flagitat ab hominibus. Alia est perfectio inferioris cuiusdam gradus quae in homines, praesertim renatos, cadere queat, quam passim Scriptura a novo homine exigit: quam Deus ex dispensatione Evangelica in hominibus tolerat. Tali ferme ratione etiam Cicero in Amicitia sapientes perfectosque definivit. Verum age recenseamus iam significationes huius vocis. Primum igitur significat aliquam rem, praesertim corpoream, integram, non corruptam, mancam aut mutilam. Sic de vite Ezech. cap. 15 dicit, quod quandoquidem, cum adhuc thamim integra aut tota est, illaesaque manet, non sit idonea ad ullum opus inde fabricandum: nedum sit idonea futura, si magna ex parte exuratur. Loquitur autem allegorice de Iudaeis. Dicit ergo, vitem ante adustionem esse thamim. id est, integram, illaesam, non mutilatam, fractam aut adustam. Sic saepe in descriptione victimae ponitur haec vox, qua praecipitur, ut sit agnus integer, non mutilus, mancus aut claudus. ut Exod. 12 de agno paschali praecipitur hisce verbis: Sit vobis agnus thamim, integer, masculus, anniculus. de ovib. aut capris. Haec significatio observanda est ideo diligenter, quia cum saepe in aliquibus dictis Scripturae pios describentibus metaphorice usurpetur, non est intelligenda de summa quadam perfectione, quae non tantum omnes partes, sed et omnium partium summos gradus habeat: quo modo qui eam exponunt, perfectionem quandam legalem, atque adeo desperationem excitantem flagitant, illaque gratiae et quasi Evangelica consolationisque dicta pervertunt. ut Psal. 15: Domine quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, et quis habitabit in mote sancto tuo? Qui ambulat perfectus, aut integre, et facit Iusticiam, ac loquitur veritatem in corde suo. Sic Gen. 6: Noe fuit vir. iustus et perfectus et cap. 17: Ambula coram me, et sis perfectus, Thamim. ubi si intelligas summam quandam absolutionem aut perfectionem, ut plerique talia loca vertunt, nimirum desperationis dicta erunt. Nullus enim usquam gentium ita prorsus absolutus ac perfectus, seu (ut Septuaginta saepe verterunt) ἄμεμπτος , irreprehensibilis reperietur. Atque ita fient ista longe suavissima, et salutaris consolationis plenissima dicta, non tantum legalia, sed desperationis laquei. Qua ratione adversarii ea perverterunt. Cuius generis et illud fuit, quod voluerunt suos sanctos ita perfectos fingere, ut qui prorsus omni peccato caruerint. quam perfectionem cum alii homines viderunt sibi prorsus impossibilem esse, coacti sunt desperare. Sicut vero in supra indicatis corporalium rerum exemplis haec vox nullo modo potest intelligi de perfecta quadam absolutione vitis aut agni, in quo nihil prorsus reprehendi queat: ita nec in hisce ac aliis metaphoricis. quasi vel Abraham, vel alii peregrinantes in tabernaculo aut Ecclesia Domini, omni prorsus [?: n-uo ] careant, sintque in summae cuiusdam perfectionis statu. Sic Iob quoque statim in initio sui libri describitur fuisse perfectus et rectus. id est, sincere colens Deum ac iustitiam, non hypocrita aut simulator. Sic Psaltes 19 Psal. orat, se custodiri ab insolentia ac superbia: addens, Tunc ero perfectus, et innocens a praevaricatione multa. id est. sincere ac integre pius ero, si tu me non patieris in haec aut illa tetra vitia incidere. Sic idem David inquit Psal. 18, Fui Thamim integer cum Deo, et cavi mihi ab iniquitate mea. Et mox cum pio pium aut benignum te praestabis, et cum viro integro integrum te praestabis: cum puro purum, at cum perverso perversum te exhibebis. ubi Integer est idem quod pius, et perverso contrarius, ait enim, Deum talem se praestare, cuiusmodi sunt homines cum quibus agit, aut erga quos aliquid agit: bonis ac sinceris bonum se praestat, perversis vero austerum et adversum. Sic saepe aliquis dicitur esse corde perfecto cum Deo, aut erga Deum: ut de Asa scribitur 1. Reg. 15, quod licet excelsa non amoverit, tamen cor eius fuerit שלם Salem integrum, sincerum ac perfectum cum Domino. ubi necessario tantum integrum aut sincerum, non autem perfectissimum aut prorsus irreprehensibilem hominem notat. Fuit enim certe ille reprehensibilis in eo, quod (ut clare indicatur) non omnia idola amoverit. Contra de Salomone legitur, quod in senio eius mulieres peregrinae inclinaverint cor eius post deos alienos, nec fuerit cor eius amplius perfectum aut sincerum cum Domino, sicut cor Davidis patris ipsius. Ubi non id dicitur, quod non fuerit absolutissimus, aut perfectissimus, sicut David, qui quidem etiam fuit peccator: sed quod cor Salomonis, ut adiunctum est, plane fuerit insincerum, et a vero Deo ad idola inclinatum. Cum cor David dicitur perfectum fuisse cum Domino, manifeste apparet, non de extrema quadam perfectione accipiendum esse (fuit enim et ipse peccator, graviterque aliquoties Deum offendit) sed tantum de summa sinceritate, aut integritate eius erga Deum, qua sincere ac plane ex animo coluit Deum. 2. Par. 16 dicuntur discurrere oculi Domini per universam terram, ad corroborandos eos qui sunt perfecti cum corde eius. Sic Iosaphat praecipit iudicibus, ut iudicent in timore Dei, in veritate et corde perfecto. id est, timendo Deum, omnia vere ac sincere agant et iudicent. In perfectione cordis aliquid facere, est aliquid sincero animo, et non malo consilio facere. Sic Abimelech rex Gerar, orans se excusat erga Deum, inquiens: בתם bethom, in sinceritate cordis mei, et puritate manuum mearum feci hoc, i. volui sincere mihi eam in uxorem adiungere, non cogitans de adulterio, aut

-- 452 --

879/880 de ullo illicito facto, ut qui ignoravi eam iam alteri maritatam esse: Gen. 20. In hac sinceritatis aut integritatis significatione usurpatur haec vox etiam a Paulo ad Colloss. 3: Charitas est vinculum perfectionis. id est, compages integritatis. Mutua enim dilectio prohibet, ne facile collegae, cives, aut membra eiusdem Ecclesiae a se invicem dissiliant, sed coniuncta inter se maneant. Contra, ubi non est mutuus amor, sed potius odium, ibi perfacile, levique occasione a se invicem dissiliunt, et exoritur schisma in coetu aut collegio. Ipsa quoque vox σύνδεσμος vinculum, facile indicat agi de colligatione partium, ne a sese mutuo recedant. At adversarii ex Vulgata versione, Charitas est vinculum perfectionis, volunt charitati summum iustificationis gradum vendicare: cum et rei veritas, et ipsae voces, praesertim metaphora Vinculi, ei interpretationi manifeste contradicat. Vertendum igitur fuisset, Charitas est vinculum aut compages integritatis: id est, servat aut connectit pios in vera unitate, ut sint unum in Christo sententiis ac animis. Ad declarationem huius Hebraismi, candidatis Hebraeae linguae profuerit et illud observasse, quod qui nunc Hebraeas Grammaticas Latine scribunt, verba primi ordinis, quae ab Hebraeis שלמום Schelemim dicuntur, vocant perfecta, cum potius Integra vocare deberent, ut quibus inter flectendum nulla prorsus radicalis litera decedat aut depereat, sicut aliis quae horum respectu quasi manca aut mutila inter coniugandum fiant, eoque Defectiva vocentur. Cum voce [?: Perfectio-- ] : saepe veritas aut fidelitas coniungitur, quae itidem integritatem ac sinceritatem notat. Sic Ezechias orat 2. Reg. 20, et Isaiae 38: Obsecro Domine, recordare quod ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et fecerim quod rectum est in oculis tuis. id est, sincero animo egi, et promovi veram religionem, et quaecunque tibi grata esse cognovi, etiamsi meis lapsibus ac peccatis nequaquam caruerim. Sic supra citavimus locum 2. Paralip. 19. Odio perfecto odi illos, Psal. 139. id est, vero ac serio odio odi hostes Dei: seu, ut alii vertunt, consummato. est enim vox תכלית tachlith ab alio themate, nempe a כלה . Dies perfecta, Proverb. 4: pro, integra, plena, ac lucida. Transmigratio perfecta, Hierem. 13: et Captivitas perfecta, cum omnes in captivitatem abducuntur, non tantum particula aliqua populi. Vir perfectus: pro, maturae iam aetatis, et iustae staturae, Ephes. 4 ait Paulus, Christum ad hoc dedisse nobis suos ministros ac doctores, ut illorum institutione crescamus, donec perveniamus omnes ad unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, et ad mensuram staturae plenitudinis Christi. Sic igitur passim in Novo testamento piorum perfectio plerunque integritatem, maturitatem, et quasi iustam usitatamque staturam piorum significat. Sic Paulus 1. Corinth. 2 dicit, se sapientiam loqui inter perfectos. id est, qui in spirituali perfectu non amplius sint infantes. Eodem modo et Hebraeorum quinto dicit, infantibus in Christianismo dari lac, sed perfectis solidum cibum: ubi perfectio iustam staturam, et quasi legitimam aetatem aut maturitatem Christiani hominis denotat, non summam quandam et omnibus modis laudatissimam perfectionem. Sic 1. Corinth. 14 opponit perfectionem pueritiae, et iubet nos malitia quidem pueros, intelligentia vero perfectos esse: id est, in male agendo rudes ac non idoneos esse, sed in vera piaque intelligentia virilem prudentiam habere. Sic et Iacobus iubet nos perfectos et integros esse, ita ut in nullo deficiamus. ubi posteriores voces satis indicant, quid per praecedens perfectum notet: nempe integrum, seu in nullo deficiens Aliquando tamen Perfectus absolutam quandam ac omnibus modis irreprehensibilem praestantiam notat. Deuter. 32, Dei perfecta sunt opera, et Philip. 3, Paulus primum negat se adhuc plene Christo confirmatum, metam apprehendisse, aut perfectum esse, sed omni studio ad eam metam tendere. Paulo post addit. Quicunque sumus perfecti, sic sentiamus. ubi perfectionem primum vocat illam summam absolutionem qua in altera vita Christo sua quadam ratione aut proportione similes erimus, ut 1. Iohan. 3 habetur. De qua perfectione alterius vitae, etiam Paulus 1. Corinth. 13. agit, inquiens: Cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est abolebitur. Posterius vero dictum Pauli Philip. 3, loquitur de perfectione pii hominis, quae in hac vita aliquibus, atque adeo etiam multis contingit, quae est quaedam virilis maturitas, intelligentia ac constantia in rebus divinis, Christianaque religione et vita: cum Satanae, carni et mundo renunciavimus, Christo nos addiximus, ab eo omnem perfectionem quaerentes ac expectantes, et cum illis prioribus dominis belligerantes. Ita sunt pii in hac vita perfecti inferiori gradu, et contra imperfecti illo superiori. De ista summa perfectione intelligendum etiam est, quod Christus dicit Matth. 5: Sitis perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Et alibi in Scriptura saepe Deus inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus [?: ] . id est, contendite omni studio ad illam summam perfectionem ac sanctitatem. Sic vox Perfectus aliquoties in Epistola ad Hebraeos usurpatur. Hebr. 2: Sic oportuit ducem salutis nostrae per afflictiones perfectum fieri id est, superato peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7, sermo iuramenti post legem facti constituit sacerdotem filium Dei in aeternum perfectum. id est, cuius perfectio aut acquisita iustitia perpetuo valet ac prodest credentibus plenissimeque eos iustificat. Nec tantum ipse Christus dicitur sua illa iustitiae, obedientiae ac passionis praestatione perfectus factus esse, sed etiam nos credentes perfectos effecisse. Nam Hebr. 10 legitur, Unica oblatione perfectos fecit in perpetuum, eos qui sanctificantur: id est, iustificavit eos, cum Deo reconciliavit, ac vita aeterna donavit plene, et denique etiam renovare aut mutare incoepit. Quod vocabulum perfectionis, ac verbum τελειόω , prorsus male quidam per consecro convertit: quod de initiatione sacrorum, et non de perfectione iustitiae ibi agatur. Contra lex dicitur nihil potuisse perfectum aut consummatum efficere Hebr. 7. Nihil enim perfecit lex, etc. Et, Si enim per Leviticum sacerdotium fuisset perfectio aut consummatio, quid amplius erat opus alium exoriri sacerdotem? Hoc idem exponit uberius Hebr. 9 et 10, inquiens: quod lex et eius victimae non potuerint vere auferre peccata, aut remissionem peccatorum, iustificationemque hominibus consequi. Inquit enim nono capite: Sacrificia offeruntur, quae non possunt cultorem secundum conscientiam [?: perfect- ] facere. id est, vere ac spiritualiter iustificare. Corruperunt vero perniciose haec dicta quidam novi interpretes, qui ibi verbum τελειόω et τέλειος , Perfectum facis, et Perfectus, per verbum Consecro, aut initio sacris, [?: ex- ] runt. Lex enim initiavit nos quidem sacris, et in populum Dei per foedus circumcisionis adscripsit aut connumeravit: sed perficere, aut iustos acceptosque Deo, abolitis nostris peccatis, et placata ira Dei perficere non potuit. Omnes Christiani sunt initiati: sed non omnes consummati, aut iustificati. Non agitur autem in istis dictis de prima initiatione nostri, aut Christi: sed de ipsa consummatione, aut perfectione. Christus est

-- 453 --

881/882 initiatus aut cosecratus ad suum ministerium, cum primum est a patre missus: sed consummatus aut perfectus factus est primum in passione. Vitanda ergo et detestanda est ista vocis istius primariae corruptio, quae totam sententiam istius Epistolae, et functionis Christi, nostraeque redemptionis obscurat, atque adeo pervertit. Matthaei 19 inquit Christus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, ac sequere me. id est, gloriaris de tua iustitia, servataque tota lege: sed ut vere iustus sis, teque demonstres esse iustum, praesta quaeso unum experimentum primi praecepti: Dilige magis Deum, ac me eius filium, quam omnia tua bona. idque in hoc experimento monstra: Age vende omnia tua bona, et sequere me. Qua ratione ipsa viva experientia redarguit eum non servatae legis, et inanis gloriationis suae de iustitia. Ille enim offensus eo sermone, desertoque Christo, redit ad suas opes, ostendens se pluris facere suas divitlas quam Christum, eiusque religionem et patrem. Ut probetis voluntatem Dei bonam, Deo placentem et perfectam. id est, ut vere cognoscatis, et amplectamini sanctam, Deo acceptam, et omnibus numeris absolutam sententiam Dei de religione ac vita vestra ac piorum omnium. Rom. 12. Dona Dei dicuntur perfecta, Iac. 1. quae ita demum in hac vita perfecta sunt, cum ipsemet donator perpetuo assistit, perficiens ea quae inchoavit in nobis. Via alicuius dicitur perfecta, Iob 22: Si immaculata aut perfecta fuerit via tua. Et Psal. 101, et 119. Beati immaculati aut perfecti in via, qui ambulant in lege Domini. id est, quorum religio et fides integra ac incorrupta est. Via perfecta alioqui aliquando dicitur ea, quae est plana et expedita. De quo Hebraismo dicetur in voce Viae. Perfecti via beneplacitum Dei, Proverb. 11: id est, Deus delectatur integris ac sinceris in religione et vita. Ambulare in perfectione, aut integritate: Prov. 2 et 28, est integre ac sincere agere in utraque Tabula. Sic et Psal. 16 et 101: tametsi possit significare id quod dicimus, simplici ac bono animo, citra cogitationem aut machinationem ullius doli. Sic Iob 4: Integritas viae. Lex quoque Dei perfecta dicitur, aut immaculata, ut LXX et Vulgata habent, Psal. 19: Lex Domini perfecta, recreans animam: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. ubi idem videtur esse perfecta lex, et testimonium fidele: id est, carens omni errore, et noxio dogmate, ut quae sola sit vere salutaris animabus, et hominem instauret. Porro Iacobus cap. 1: inquiens, Legem perfectam libertatis, videtur significare ipsam legem cordi nostro inscriptam, seu renovationem. Eum enim qui illam habeat, ac ei studeat, dicit vere praestare bona opera. Credo autem legem perfectam dici, quia sit viva, hominemque regat ac perficiat, non sit mortua, otiosa, aut dormitans litera, quae mox excidit homini, non quidem ex memoria speculativa: sed ex praxi, opere, ac animo. Pondus perfectum, Deuter. 25, significat omnes mensuras, aut instrumenta cognoscendae quantitatis sincera, nec ad imposturam comparata. Non est in toto corpore Iudae perfectio, Isaiae 1. id est, nihil est integrum aut illaesum, quod non sit poenis Dei afflictum, sed frustra. Sic supra diximus de vitae perfectione seu integritate: id est, incolumitate, quae ex hoc Isaiae exemplo tanto melius intelligitur. Perfectiones auri: 2. Par. 4, Ipsum erat perfectiones auri. id est, aurum purissimum. Lapis perfectionis, seu integritatis: Deuter. 27, significat non sectum, sed ut est naturaliter existentem. At 1. Reg. 6 videtur significare lapides ut primum in latomiis excisi et secti fuerunt ut non oportuerit eos secundo inter aedificiendum circumcidere. Perfectio decoris, pro consummata pulchritudine. Psal. 50: Ex Zion perfectione decoris Deus resplenduit. Perfectio et rectitudo custodiant me, quoniam speravi in te: Psal. 25. id est, Faxit Deus ut perpetuo sim sincerus et rectus. Alii intelligunt de externa incolumitate, in qua petat se a Deo defendi et servari. Ego autem in perfectione mea sustentavi me, Psal. 41. id est, tu servas me incolumem, non aliter ac si parvum puerum pater manu apprehensum ductet, ac sustentet ne cadat. Fortitudo perfectionis, Iob 21: Iste impius peribit in fortitudine perfectionis suae: id est, in summo vigore aut flore incolumitatis subito peribit. ita Thom תום perfectio, etiam extremam vitae, valetudinis, famae ac fortunarum integritatem aut incolumitatem interdum notat. Dare perfectionem. 1. Sam. 14. Saul sortem proiiciens, ac quaerens cuius culpa Deus sit iratus, dicit, Da perfectionem: qua voce petit a Deo, ut det veram ac sinceram sortem, vere monstrantem reum. Omnis perfectionis vidi finem, latum mandatum tuum nimis: Psal. 119: Vulgata habet, Omnis consummationis. Consummatio aut perfectio vocatur res perfecta aut absoluta. quasi dicat Psaltes, Nihil in tota rerum natura est tam praestans aut absolutum, quin intereat. At lex vel verbum tuum manet in aeternum. Posses per vocem חך לו intelligere rem consumptibilem, quia hoc thema etiam consumptionem notat: id est, quamcunque rem, quae usu ipso huius vitae absumi debet. Omnino videtur haec collatio rerum humanarum cum verbo Dei, expressa esse a Paulo Colloss. 2: Cum religiosas traditiunculas de cibis, vestibus, et aliis elementis a pseudoapostolis inculcatas conferens cum vera doctrina ac religione, dicit illa absumi τῇ ἀποχρήσει , ipso usu. Postremo, Perfectionis vocabulum aut res in Sacris literis variis vocibus exprimi solet. Dicitur enim vertiturque alias perfectus, alias consummatus, integer, sincerus, immaculatus, incolumis. Septuaginta saepe ἄμενητος irreprehensibilis verterunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.