Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SACERDOS, nomen ministri Dei in religione est, non cuiusvis tamen, sed eius demum qui habet ius offerendi publica sacrificia ac preces Deo, et nomine toius Ecclesiae agendi cum Deo, quique est veluti ordinarius quidam mediator inter Deum et homines, habens [?: ] sacrificandi propitiatoria sacrificia, et placandi Deum populo, expiandique peccata. Varia sunt huius vocis significata. Alias enim sic dicitur proprie Pontifex, aut summus sacerdos, qui fuit maximus natu ex posteris Aaronis, habens perpetuum regimen totius ministerii: singularem vestitum, nempe Mitram, Rationale, Superhumerale aut Ephod, Tunicam, Baltheum, Vittam, Laminam in fronte, Tintinabula, et alia: Exod. 28. Hic vocatur in Haggaeo et Zacharia Summus sacerdos, et in novo Testamento saepe Princeps sacerdotum. Alias nominantur hoc nomine etiam minores sacerdotes, qui ex posteritate Aaronis erant, et sub summi sacerdotis regimine versabantur. Levitarum fuit inferior ordo, statusve, qui non habebant ius sacrificandi, aut suffitum offerendi: quique sacerdotibus subiecti erant, eisque ministrabant. Nonnunquam vox Sacerdos notat quemvis praefectum aut gubernatorem: sicut 2. Sam. 8 dicuntur Davidis filii fuisse Sacerdotes, quibus nequaquam licebat in templo offerre aut ministrare, utpote non de tribu Levi existentibus. Significat ergo textus, eos fuisse praefectos ac gubernatores provinciarum, et magnarum urbium, aliarumque amplissimarum functionum. Sic aliqui intelligunt etiam socerum Moysis, qui dicitur Cohen sacerdos Madian, fuisse non idololatricum sacrificum, sed gubernatorem in ea regione, si non summum, at saltem unum de inferioribus. Vocantur hoc nomine aliquando etiam omnes pii tum in veteri, tum et in novo Testamento. nam Exod. 19 inquit: Si custodieritis praecepta mea, eritis mihi in regnum sacerdotum aut sacerdotale, et in gentem sanctam. Petrus porro haec verba invertit, inquiens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: usitata Hebraismi inversione, qui in eodem sensu dicunt tum regnum sacerdotale, tum sacerdotium regale: tametsi Latinis diversum quid sonare videtur. Credo autem Moysen allusisse ad illum veterem morem, quod summum, augustissimumque, aut maxime sacrosanctum sacerdotium olim fuit cum regno coniunctum, ut idem utraque dignitate fungeretur. Sic et Virgilius habet: Rex idem hominum, Phoebique sacerdos. Porrô discrimen est inter sacerdotium cuiusvis pii, quod potest vocari privatum, et inter illud ministri publicum. Nam quivis Christianus suo tantum nomine sacerdos est, sibique soli iustificationem, placationem Dei, ac vitam aeternam consequitur: illud vero alterum sacerdotium communi nomine cum Deo agit, et omnibus expiationem peccatorum ac placationem Dei acquirere conatur. Illud publicum etiam fuit apud Levitas solos, et tantum ante adventum Christi, fuitque etiam veluti typus aut adumbratio Christi aeterni sacerdotis: hoc vero privatum est cuiusvis hominis ac gentis: est item communicatum, sed tantum eatenus hominibus convenit, quatenus sunt vera ac viva membra Christi aeterni sacerdotis. In eo enim sumus, ac non alia ratione, sacerdotes: fitque tantum aut obitur interno animi motu ac fide, non offerendis externis sacrificiis. Postremo est unus solus verus ac aeternus sacerdos: ut Psal. 110, et tota Epistola ad Hebraeos testatur. qui etiam ob suam aeternitatem, et quia fuit etiam rex iustitiae et pacis, et denique quia solus haec summa bona acquisivit, ideo dictus est sacerdos perpetuus, et secundum ordinem Melchisedec. de cuius persona ac officio non est nunc nostri instituti disserere. id enim pertinet ad rerum ipsarum tractationem. Illud vero cum primis observatu dignum est, quod Epistola ad Hebraeos affirmat, Leviticum sacerdotium fuisse typum Christi: ac in eum translatu esse, qui iam solus sacerdos sit in perpetuum id sacerdotium obtinens, nullumque amplius sacerdotem successorem habens, ita ut ille in perpetuum in suo illo caelesti sacerdotio, quo omnia bona sua passione acquisita transtulit, fungatur pro omnibus fide ipsum apud thronum gratiae accedentibus. Huc etiam facit, quod nusquam in novo Testamento publici religionis ministri vocentur ἱερεῖς sacerdotes: sed tantum presbyteri seu seniores, evangelistae, pastores, doctores, et similibus nominibus, quae non ius offerendi publici sacrificii, sed tantum praedicandi ac docendi illud unicum sacrificium, quod plenam redemptionem et peccatorum abolitionem impetravit, significant. Nam (ut testatur eadem illa Epistola) ubi plene sacrificatum et perlitatum est, et ubi remissio peccatorum

-- 542 --

1059 vere parta est, ibi nullis amplius expiatoriis aut propitiatoriis sacrificiis opus est. Quod si adhibeatur tale sacrificium ac sacerdotium, protestationem fieri ait eadem Epistola, quod nondum vere parta sit peccatorum remissio: quod ad controversias huius temporis iudicandas valde prodest observasse.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.