Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SI, אם , εἰ praeterquam quôd conditionalis est, etiam alia non pauca significata habet. Est enim crebro adverbium asseverativum, idque ita, ut si solum ponatur, neget: sin addatur ei negativum adverbium, affirmet. Rationem huius significati affirmat Kimchi esse, quod veniat a themate אמן Amen conciso, seu abiecta ultima radicali nun litera. Ego opinor deductam esse istam significationem ab Hebraeorum mutilata iurandi formula. Solent enim illi crebro mali ominis, aut etiam impietatis causa, abiicere posterius iuramenti membrum, quo sibi male imprecari solent iurantes, ac simpliciter dicunt, Si hoc faciet, si hoc faciam, si ita est, etc. Si non est ita, etc. subintellige, male mihi sit, dispeream, habear pro mendaci. Quo facit, quod non raro eodem consilio aut causa generaliter tantum circumloquuntur illam imprecatoriam iuramenti partem, Sic mihi addat, et sic faciat Dominus, non volentes clare exprimere ipsam malam imprecationem. Aliquando igitur tantum initium illius iurativae formulae ponunt, reliqua subintelligentes. Si est, pro nequaquam est: si non est, pro omnino est. Si fecero, id est, nequaquam faciam: si non fecero, pro omnino praestabo. Haec est vera ratio, cur Si est negativum, et Si non affirmativum. Si igitur Hebraeis idem quod nequaquam, minime, aut non, significat: Si non vero, idem quod adverbia affirmativa Utique certo, profecto. Gen. 21. Nunc ergo iura hic mihi per Deum, Si mentieris mihi, filio meo aut nepoti meo. id est, quod nequaquam mentieris. Gen. 26. Sit hoc iuramentum inter nos, percutiamusque foedus tecum: Si facies nobis malum. id est, quod nequaquam facies. Sic Psal. 95, Iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Vivo ego, si filios et filias liberabunt: Ezech. 14. id est, non liberabunt, non introibunt in requiem. Eadem vero vis huius voculae servatur etiam, ubi nulla prorsus iuramenti mentio fit. quod accidit ex multo usu, ut initium iuratoriae formulae etiam ad simplicem sermonem sit translatum. Gen. 14. Si accepero a filo usque ad corrigiam calcei, et si accepero de omni quod tuum est. pro, ne quaque accipiam. Iud. 5. Clypeus si conspectus est in Israel. id est, nulla profecto prorsus usquam arma erant, et tamen Deus liberavit. Isa. 22. Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini. id est, nequaquam expiabitur. Contra, addita negatione affirmat. Psal. 131. Si non posui et silere feci animam meam, sicut ablactatus apud matrem suam, id est, profecto compescui meipsum. Hier. 15. Si non reliquiae tuae in bonum. id est, certe erunt in bonum, bene adhuc habebis. Hier. 49: Si non traxerint eos parvuli gregis. id est, profecto trahent. Aliquando tamen, idque non raro, etiam solitarium Si affirmat. Prov. 3. Si delusores ipse deludet. pro, certe deludet. Prov. 23. Si est tibi praemium. pro, vere. Sic Isa. 29. Subversio vestra אם im, Si, i. vere est sicut lutum in manibus meis. Gen. 47.

-- 578 --

1131 Non celabimus Dominum nostrum, quod im Si: id est, certe consumptum est omne argentum nostrum. Psal. 59. Discurrant sane ad comedendum, im certe non saturabuntur et pernoctabunt. id est, profecto in coenati cogentur dormire. Si aliquando significat quando: sicut contra quando, et cum, pro si ponitur, ut supra in Quando et CUM, et in Resolutione Disputationis Ienensis plenius dixi. Talis ambiguitas est etiam in Germanico So, et vuen, quod alias tempus, alias coniunctionem conditionalem denotat. Gen. 38. Et fiebat, si veniebat ad uxorem fratris sui, et dispergebat in terram. id est, cum veniebat dormiturus cum uxore fratris. Proverb. 3, Si cubaveris, non pavebis. pro, cum cubaveris. Si Dominus laverit sordes filiarum Syon: Isaiae 4. pro, quando. Sic et in Novo testamento aliquoties Si pro cum aut quando reperitur: Iohan. 13, 14. Si abiero, mittam vobis paracletum. pro, cum abiero. Aliquando accipitur pro utinam. Virgilius Aeneidos 6. cum Aeneas precaretur, dicit:
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat— Aliquando videtur exponendum esse per quia, aut quod. Oseae 12. Si in Gilead vanitas: id est, quia in Gilead est idololatria, utique vani facti sunt. In Gilgal boves obtulerunt. Sic et in Novo testamento aliquando usurpari videtur Act. 26. Nihil dicens extra ea quae prophetae et Moyses praedixerunt futura esse, si (id est, quia, aut quod) Christus pati debuerit: et si, aut quod, primus ex resurrectione mortuorum lucem annunciare debeat. Ibidem: Quid incredibile iudicatur apud vos, Si, aut Quod Deus mortuos excitat? Hebr. 7. Etiam abundantius manifestum est, Si, Quia, vel Quandoquidem ad similitudinem Melchise deck exoritur sacerdos alius. Budaeus annotat in Commentariis, etiam apud Graecos aliquando εἰ si, pro ὅτι Quia poni: idque etiam exemplis comprobat. Vide eum. Aliquando vim optandi habere videtur. Psal. 139, Si occides improbum, viri sanguinum discedite et me. id est, Utinam occideres, vel etiam certe occides. Aliquando interrogando affirmat. Amos 3. Si erit malum, et Iehova non fecit illud. id est, nun quid erit ullum malum in civitate, seu ulla calamitas, quam Deus non immiserit in castigationem nostri? id est, certe non est quicquam cladis, quod a Deo non infligatur. Sic ibidem: Si tuba canet, et populus non consternabitur. id est, nunquid? certe non. De huius particulae significatione Philip. 1. disceptatur, cum Paulus inquit, εἰ δὲ , Si autem vivere in carne est mihi fructus operis, etc. Ego non dubito a multis totum illum locum foede perversum, magis quam versum esse. Sensum autem esse hunc: Mihi enim vita est Christus (id est, praedicatio aut propagatio regni Christi, seu, Si vivo, glorifico Christum, et promoveo, regnum Christi docendo) mors est mihi lucrum (id est, est acquisitio vitae aeternae.) Quod si vivere in carne est fructus operis (id est, si affert adeo magnum fructum operis aut praedicationis) subintellige, propemodum malim vivere: et tamen quid eligam dubito, ut mox clarius se explicat. Accipitur ergo ibi Si conditionaliter, in suo nativo sensu. Si non, pro Quin ponitur: Marc. 10. Nemo est qui mei causa reliquit sua, etc. si non recipiat centuplum. pro, quin recipiat. Sic Matth. 26. Pater, si non potest poculum hoc transire a me, si non bibam illud, fiat voluntas tua. id est. Quin bibam illud. Si quo modo, εἴπως , dubitantis esse videtur: sed non semper est dubitativum, verum aliquando magnam praestantiam difficultatemque rei aut eventus alioqui indubitati indicat. Phil. 3. Si quo modo perveniam ad resurrectionem mortuorum. ubi non dubitat Paulus de sua resurrectione: sed ostendit, quam id sit eximium bonum, quamque id ipse vehementer expetat. Sic Rom. 11, Ministerium meum illustro, si forte ad aemulationem provocem carnem meam, et servem aliquos ex ipsis. Non dubitat Paulus se [?: aliq- ] conversurum, sed ingens desiderium suum declarat. Solent enim vehementer desiderantes, dubitare de potius dare desiderata: sicut ille inquit, Teneone te [?: Anti--la ] mea? Sicut, Res est solliciti plena timoris amor. Sic Petrus ad Simonem Magum inquit: Resipisce igitur ab ista tua malitia, et deprecare Deum, si forte [?: ---tatur ] tibi ista cogitatio cordis tui. Non dubitat, Deus illi condonaturum: sed rei praestantiam indicat. Hebraice est ullai. Qui hebraismus est observandus propter Papistas, qui ex talibus locutionibus suam blasphemam dubitationem statuere conantur. Si sic, [?: eclipt- ] ponitur. Gen. 25. Si sic, ut quid ego? Id est, si sic mihi accidere debebat, quid tandem felicitatis ex hoc [?: p--- ] perceptura eram? aut cur ego tandem oravi, ut me Deus efficeret foecundam? vel, quando quidem sic. nam Si aliquando rationalis est: ut in illo Catonis, Si Deus est [?: --mus ] . pro, quando quidem est. εἰ δὲ μή γε , Quod si nor, subiicitur haec locutio non solum affirmativis, sed etiam [?: ---tivis ] sententiis: ubi contra quam sonat, affirmatine accipienda est ut Matth. 9: Neque infundunt vinum [?: --- ] in utres veteres, εἰ δὲ μή γε , quod si non. ubi affirmatine [?: -dendum ] est, S in autem, vel, Quod si, scilicet infundum mustum in veteres utres, tunc utres rumpuntur, et [?: -num ] effunditur. Simili ferme ratione μή ποτε , [?: ne--- ] ponitur pro, εἰ ποτε , si forte: 2. Tim. 3. In mansuetudine [?: --dientem ] contradicentes, si forte Deus eis dene poenitentiam, et evigilent ex laqueo satanae. Ponitur ergo [?: --- ] ποτε , pro εἰ ποτε , Si quando. Qua formula et [?: Terenti-- ] Eunucho utitur, etc. Si, aliquando in petitionibus [?: ---tur ] non simpliciter conditionalis esse, sed optandi, [?: ] etiam petendi vim habere. Luc. 22, Pater, si vis, [?: tra- ] hunc calicem a me, veruntamen, etc. id est, oro ut [?: fac-- ] Domine si vis, potes me mundare. Luc. 5. id est, [?: --- ] mundes, quod facile potes. Exo. 32. Et nunc Domine si tollis peccatum eorum. id est, obsecro ut tollas ac condones. omnino desiderium ac petitionem in sese accidit, et non simpliciter conditionalis est. Si, aliquando in Veteri testamento deest, et subaudiendum Venit Levit. 13. 5. et 10. Pilus in plaga versus est in albores est, si autem, etc. De quo in Generalibus praeceptis, [?: -- ] Consignificativis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.