Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

BLASPHEMIA, Graecum, a βλάπτειν τὴν φημὴν , a laedenda fama dictum, non quodvis genus maledicti aut convicii, praesertim in Sacris significat: sed proprie, id quod contra Deum, aut eius religionem dicitur: tametsi non raro etiam de obtrectatione in proximum apud prophanos reperiatur. De quo crimine Lex Levitic. 24 fertur, et exemplum etiam blasphematoris lapidati proponitur. Sic porro vox haec accipitur Esaiae 36. 37. 2. Reg. 19. Sic Esaiae 5 eloquium Dei blasphemari dicitur. Sic Matth. 9 et Marc. 9, cogitant Iudaei blasphemare Christum, cum offert cuidam remissionem peccatorum, quia ea ratione sibi divinam autoritatem tribuebat. Act. 26 dicit Paulus, se Christianos persequendo, multos compulisse blasphemare Deum: sic eorum abnegationes vocans. Aliquando tamen Blasphemia etiam maledictum contra veros doctores dicitur: ut Rom. 3. 1. Corinth. 4. quia etiam talia maledicta simpliciter in Dei contumeliam vergunt. Inter blasphemias autem distinguit Christus Mar. 3. et dicit, omnes alias esse expiabiles, aut remissibiles, praeter eam quae fiat in Spiritum S. quae est (ut plerique intelligunt) agnitam veritatem sponte ac pertinaciter vituperare, sive reclamare, aut agnitos errores tueri. Dicitur autem Blasphemia in spiritu quia eius personae est proprium doctrinam propagare, et ducere in omnem veritatem: quare obloquens veritati, Spiritui S. maledicit. Paulus dicit 1. Timoth. 1, se fuisse blasphemum in Christum et Ecclesiam: sed condonatum sibi id crimen, qui insciens fecerit. Sunt vero varii blasphemandi modi. nam etiam tacita pravi animi cogitatione Deus blasphematur, ut Psal. 10 inquit: Quare impius blasphemat Deum, dum dicit in corde suo, Non requires?

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.