Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

FORMA aliquando istam externam speciositatem significat: ut cum David 1 Samuelis decimosexto, praeter alias laudes, etiam Vir formae dicitur: id est, formosus. Sed locus Philippensium secundo, aliquanto est difficilior, ubi Christus fuisse dicitur in forma Dei, et mox in forma hominis. Aliqui enim putant, μορφὴν formam, tantum externam speciem significare. Verum quod vere dicat eum fuisse et esse essentia Deum, id ex sequentibus apparet, ubi dicit, sumpsisse formam servi: quod necesse est intelligi de ipsa hominis essentia, sicut vere homo fuit. Sic etiam 1 Corinth. decimo quinto dicimur gestasse imaginem terreni hominis, et gestaturi etiam caelestis, nimirum non tantum externam speciem aut umbram, sed et ipsam veram essentiam. Idem probat aut exponit etiam illud quod addit, non fuisse ei rapinam, esse aequalem Deo: ut sit idem, Esse in forma Dei, quod, Esse in aequali gloria ac dignitate cum Deo. Sed de hac locutione dicetur etiam in Signo et Imagine, quae itidem rem ipsam saepe notant. Quod autem dicit formam, intelligitillam gloriam ac maiestatem Dei, omnia regentis, et omnibus terribilis, quam veluti repressit aut occultavit, et sponte quasi deposuit, dum formam ac speciem servi suscepit Divinitatem quidem nullo modo deposuit: sed illum ineffabilem splendorem ac gloriam divinae maiestatis quasi sponte suo quodam modo exuit, dum servus, ac etiam peccatorum totius mundi reus, iraeque Dei ac omnium tristissimis poenis subiectus fuit, et denique nihil eo hic in terris imbecillius et contemptibilius visum est. Quam gloriam sibi quasi postliminio restitui petit Iohannis decimoseptimo, inquiens: Et nunc pater glorifica me ea gloria apud te quam habui antequam mundus fuit. Et de qua etiam ait Matthaei vigesimoquinto et vigesimosexto, quod filius hominis veniet in gloria super nubes, et quod videbunt eum ad dexteram potentiae sedentem. Sed de hac voce forte etiam postea aliquid, in vocabulo IMAGINIS.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.