Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Huc etiam referre possis, cum anini affectus aut etiam quaecunque rei veritas pro sola eius specie aut etiam iudicio ponitur. Sic forte Marci 10 dicitur Christus dilexisse illum divitem iuvenem, qui quae rebat ex Christo quid faciendo vitam aeternam consequi posset: iussusque servare legem, gloriabatur se iam servasse: nempe amice blandiusque compellavit eum Dominus proponendo ei primi praecepti opus, quo liquido eum coarguit, quod pluris fecerit suas opes, quam Deum et vitam aeternam. Sic Graeci ponunt suum ϕιλέω , non tantum pro affectu animi, sed etiam pro osculari, atque adeo pro omni externa amica tractatione, ut Homerus dicit Odyss. 10, oportere hospitem quidem praesentem ϕιλεῖν , amare, volentem vero discedere libenter dimittere, χρὴ ξεῖνον παρέοντα ϕιλεῖν, ἐθέλοντα δὲ πέμπειν . id est, amice tractare cum adest, sed non detinere invitum. Ponitur ergo vox affectus, pro suo opere aut effectu. ἀγαπαν quoque verbum pro contentum esse, et uti placido animo aliqua re ponitur, sicut et Cato inquit: — parvo gaudere memento. Sic credo etiam vocem affectus contristationis Matth. 14, et Mar. 6, Contristatus est Herodes, accipiendam esse, non de ipso vero animi affectu ac dolore, sed de eius externis operibus ac indiciis, quod Herodes magnum dolorem prae se tulerit: quod iureiurando et petitione filiae cogeretur Ioannem interficere: non autem vere in animo sit contristatus. Clare enim in Matthaeo praecedit, quod voluerit eum interficere, sed metuerit vulgus praeclare de Baptista sentiens. Apparet ergo fuisse subornatam technam, ut et potiretur impurus incestator ac adultera suo impio desiderio, et rex ad vulgus excusari posset, quod invitus iuramento et tot procerum iudicio coactus sit, interficiendo Ioannem petitioni filiae satisfacere. Vide nostram glossam super Matth. 14. Sic Germani dicunt, Er tregt laidt und trauret / de alicuius morte. Quae voces cum sint proprie interni affectus aut dolores, externum tamen gestum ac speciem luctus eis denotant. Tale prorsus est illud Virgilianum Aeneid. 2, quod Calchas recusaverit indicare, quem numina poscant ad sacrificium, Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus, Rumpit vocem. Verbum Invenire, persaepe potiri ac consequi aliquid significat, non tantum Hebraea, sed et Graeca consuetudine: ut, Invenire gratiam, pro consequi. Num. 31, Quare non invenio gratiam coram te? Ibidem, Ut inveniam gratiam in oculis tuis. Sic manum alicuius invenire, pro, consequi, aut posse aliquid praestare. Psal. 116, Dolores inferni invenerunt me, id est, apprehenderunt, potiti sunt me, praevalverunt mihi. Sic malum invenit aliquem. Genes. 44. Securis invenit aliquem, Deut. 19. Peccata inveniunt aliquem, Num. 32. Sic Rom. 4, Quid invenit pater noster Abraham? id est, quid consecutus est? Levit. 14, Quod si pauper ille fuerit, et manus eius non poterit invenire: id est, praestare tantum, sumat agnum unum pro hostia delicti.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.