Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Ingratissimi profecto sunt mortalium, qui hanc linguam ceu barbaram insectantur, utpote quae omnis rei literariae primarius fons ac mater est, quod non solum Plinius testatur, qui Syris inventum literarum adscribit: et Herodotus ac alii, qui Cadmum (quod Hebraice orientalem significat) affirmant ex Oriente in Graeciam literas attulisse: sed etiam ipsa nomina literarum Graecarum et Hebraearum α, β, γ, δ , etc. quae propalam Hebraea sunt, et ab Hebraeis literis sumpta, quaeque Graecis quidem nihil prorsus significant: at in Hebraeo certam significationem et utilem admonitionem continent, ut Hieronymus ad Paulam Urbicam scribit: series quoque ac potentia literarum pene eadem est. Latinas porro literas a Graecis deductas esse, plerique omnes Scriptores uno ore animoque testantur. Quare qui literatus hanc linguam insectatur, quod forte aliquibus deliciis careat, quae in aliis reperiuntur: is perinde ingratus est, ac si quae puella matrem vituperaret suam, quod ea ob florem aetatis sit multo matre formosior.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.