Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Laudat Aristoteles Homericum stylum, quod res ipsas quasi ante oculos depingat: et Socrates disputat,

-- 1153 --

390 ea esse optima vocabula, quae ex rerum natura sint desumpta. At in hac lingua sunt plurimae voces ex intima ipsius rei natura (quod et Philo probat) desumptae: ut Levana alba, lunam significat, unde etiam Latina vox profluxisse videtur. Hama, calidum solem: nemala incisa, formicam: Samaim, ibi aquae caelum, quod caelitus pluviam decidere videmus. Aenos, afflictum hominem, quod sicut avis ad volatum, sic nos ad miserias nascamur. Sunt etiam multae rem significatam sub sensum ducentes. Sunt denique aliquae saepe non unam solam rem, sed multas ei adiunctas indicantes aut notantes, ita ut una aliqua eximia voce explicata, veluti amplissimum thesaurum rerum optimarum te reperisse deprehendas, et gaudeas. Taceo multiplices figuras et tropos, quibus Hebraei nulli plane linguae cedunt: ut ex praecedentibus cuivis licet animadvertere.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.